Charter Document - 02950291
Charter Number: | 02950291 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of Furness Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hoc scriptum cyrographatum testatur quod cum contentio mota est et aliquamdiu agitata inter Dominum Hugonem Abbatem Furnesii et ejusdem loci Conventum ex una parte et Alinam de Cancefeld Dominam de Aldingham ex altera super quibusdam releviis et arreragiis releviorum et aliorum debitorum quae idem Abbas et Conventus petebant versus praedictam Alinam de tenemento quod de eis tenet in Furnesio et super transgressionibus dictis Abbati et Conventui et Domui suae et suis per eandem Alinam et suos factis ut dicebant tandem in hunc modum dicta contentio est sedata videlicet quod dicti Abbas et Conventus omnes petitiones habitas de debitis et releviis transactis et transgressiones factas ante diem S Nicholai in A D mcclxxii eidem Alinae et suis hominibus penitus remiserunt Et pro hac remissione et bono pacis dicta Alina dabit dictis Abbati et Conventui c marcas argenti de quibus praedictus Abbas et Conventus statim remiserunt et liberaliter pardonaverunt eidem Alinae xxx marcas et residuum dicti debiti scilicet lxx marcas solvet eadem Alina infra Abbatiam de Furnesio terminis subscriptis videlicet in festo S Johannis Baptistae Anno Gracie mcclxxiii xxxv marcas et ad idem festum in anno proximo subsequente xxxv marcas Et ad has solutiones plene et fideliter faciendas dicta Alina obligavit se et omnia bona sua mobilia et immobilia districtioni eorundem Abbatis et Conventus quod possint eam distringere infra feodum suum de Furnesio ubicunque voluerint et districtiones tenere donec dictum debitum fuerit persolutum si in solutione praedicta ad aliquem terminum defecerit Et si contingat dictam Alinam in fata discedere plena solutione non facta concedit quod residuum debiti praedicto primo et principaliter levetur de bonis suis antequam aliquid de testamento suo proficiatur salvis tamen dictis Abbati et Conventui omnimodis actionibus cujusdam scripti inter praefatos Abbatem et Conventum et Dominum Ricardum de Cancefelde de xii marcatis terrae et versus omnes in eodem scripto contentos In quorum omnium testimonium et evidentiam utraque pars huic scripto cyrograffato sigillum suum apposuit alternatim Acta et data apud Boltonam in Furnesio nonas Decembris Anno Gracie mcclxx secundo
Markups
Names Markup:
Hoc scriptum cyrographatum testatur quod cum contentio mota est et aliquamdiu agitata inter Dominum Hugonem Abbatem Furnesii et ejusdem loci Conventum ex una parte et Alinam de Cancefeld Dominam de Aldingham ex altera super quibusdam releviis et arreragiis releviorum et aliorum debitorum quae idem Abbas et Conventus petebant versus praedictam Alinam de tenemento quod de eis tenet in Furnesio et super transgressionibus dictis Abbati et Conventui et Domui suae et suis per eandem Alinam et suos factis ut dicebant tandem in hunc modum dicta contentio est sedata videlicet quod dicti Abbas et Conventus omnes petitiones habitas de debitis et releviis transactis et transgressiones factas ante diem S Nicholai in A D mcclxxiidate eidem Alinae et suis hominibus penitus remiserunt Et pro hac remissione et bono pacis dicta Alina dabit dictis Abbati et Conventui cnumeral marcas argenti de quibus praedictus Abbas et Conventus statim remiserunt et liberaliter pardonaverunt eidem Alinae xxxnumeral marcas et residuum dicti debiti scilicet lxxnumeral marcas solvet eadem Alina infra Abbatiam de Furnesio terminis subscriptis videlicet in festo S Johannis Baptistae Anno Gracie mcclxxiiidate xxxvnumeral marcas et ad idem festum in anno proximo subsequente xxxvnumeral marcas Et ad has solutiones plene et fideliter faciendas dicta Alina obligavit se et omnia bona sua mobilia et immobilia districtioni eorundem Abbatis et Conventus quod possint eam distringere infra feodum suum de Furnesio ubicunque voluerint et districtiones tenere donec dictum debitum fuerit persolutum si in solutione praedicta ad aliquem terminum defecerit Et si contingat dictam Alinam in fata discedere plena solutione non facta concedit quod residuum debiti praedicto primo et principaliter levetur de bonis suis antequam aliquid de testamento suo proficiatur salvis tamen dictis Abbati et Conventui omnimodis actionibus cujusdam scripti inter praefatos Abbatem et Conventum et Dominum Ricardum de Cancefelde de xiinumeral marcatis terrae et versus omnes in eodem scripto contentos In quorum omnium testimonium et evidentiam utraque pars huic scripto cyrograffato sigillum suum apposuit alternatim Acta et data apud Boltonam in Furnesio nonas Decembris Anno Gracie mcclxx secundodate