Charter Document - 02950238

Charter Document - 02950238


Charter Number: 02950238
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii [et] Spiritus Sancti Hoc est testamentum Willelmi de Skelmersherk actum apud f[urnes] A D mccxlvii die Dominica ante Ascensionem Domini coram Conventu in pleno Capitulo In primis attendens et sciens quod extrema gaudii luctus occupat legavit animam suam Domino universorum corpus suum Abbatiae de f[urnes] ibidem sepeliendum et equ[u]m suum cum harnasse legavit etiam cum corpore suo quamdam portionem t[]rae suae quae vocatur Lawleiternemire quae jacet inter t[]ram suam arabilem ex parte occidentali et extenditur usque ad aquam de Craik in latitudinem et a novo fossato ex parte aquilonari usque ad aquam de Cole et descendit in Craik in longitudinem cum omnibus pert[] tantae t[]rae pertinentibus ad omnimodum commodum suum sine aliquo retenemento prout in carta sua quam Abbati et Conv[] contulit plenius continetur Item Ricardo de Corney unum bovem Willelmo filio Rogeri filii sui unam vaccam cum vitulo Adae filio suo juniori unam vaccam Item Leprosis juxta Ulverston vi Leprosis juxta Coninghede []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




In nomine Patris et Filii [et] Spiritus Sancti Hoc est testamentum Willelmi de Skelmersherk actum apud f[urnes] A D mccxlvii die Dominica ante Ascensionem Dominidate coram Conventu in pleno Capitulo In primis attendens et sciens quod extrema gaudii luctus occupat legavit animam suam Domino universorum corpus suum Abbatiae de f[urnes] ibidem sepeliendum et equ[u]m suum cum harnasse legavit etiam cum corpore suo quamdam portionem t[]rae suae quae vocatur Lawleiternemire quae jacet inter t[]ram suam arabilem ex parte occidentali et extenditur usque ad aquam de Craik in latitudinem et a novo fossato ex parte aquilonari usque ad aquam de Cole et descendit in Craik in longitudinem cum omnibus pert[] tantae t[]rae pertinentibus ad omnimodum commodum suum sine aliquo retenemento prout in carta sua quam Abbati et Conv[] contulit plenius continetur Item Ricardo de Corney unum bovem Willelmo filio Rogeri filii sui unam vaccam cum vitulo Adae filio suo juniori unam vaccam Item Leprosis juxta Ulverston vinumeral Leprosis juxta Coninghede []