Charter Document - 02950179
| Charter Number: | 02950179 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Furness Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1227 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia d[omi]ni Regis apud Lancast[re] in Crastino Sancti Hylarii Anno R[egni] Regis Henrici filii Regis Johannis xi coram Martino de Pateshill [] justic[iariis] Itinerantibus et aliis d[omi]ni Regis fidelibus [] inter Alexandrum de Kirkeby petentem et R[obertum] Abbatem de F[urnes] tenentem de iiii bovatas t[er]re cum pert[inentiis] in Kirkeby unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod pred[ictus] Alexander remisit et quietum clamavit de se et her[edes] ejus ipsi Abbati et succ[essoribus] suis et Ecclesie sue de F[urnes] totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in tota pred[icta] t[er]re cum pert[inentiis] inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia pred[ictus] Abbas dedit eidem Alexandro v marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia d[omi]ni Regis apud Lancast[re] in Crastino Sancti Hylarii Anno R[egni] Regis Henrici filii Regis Johannis xidate coram Martino de Pateshill [] justic[iariis] Itinerantibus et aliis d[omi]ni Regis fidelibus [] inter Alexandrum de Kirkeby petentem et R[obertum] Abbatem de F[urnes] tenentem de iiii bovatasnumeral t[er]re cum pert[inentiis] in Kirkeby unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod pred[ictus] Alexander remisit et quietum clamavit de se et her[edes] ejus ipsi Abbati et succ[essoribus] suis et Ecclesie sue de F[urnes] totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in tota pred[icta] t[er]re cum pert[inentiis] inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia pred[ictus] Abbas dedit eidem Alexandro v marcasnumeral argenti
