Charter Document - 02950135

Charter Document - 02950135


Charter Number: 02950135
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1262
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Gilbertus de Berdesei filius Margarete de Berdesei filie Roberti de Boywile concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Beate Marie de Furnes et Abbati et monachis ibidem Deo famulantibus pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum et pro bonis et beneficiis que michi sepius contulerunt totam terram meam de Alineschales cum pertinentiis absque ullo retene mento quam habui ex dono Margarete de Berdesei matris meo et quicquid juris in eandem terram habui vel habere potui per omnia sicut carta feoffamenti eiusdem Margarete quam dicti Abbas et monachi penes se habent plenius inde testatur in super et si quid juris in eandem terram habere potui quod in prefata carta dicte Margarete omissum est tenendum et habendum prenominatis Abbati et monachis et eorum successorum vel assignatis in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut ulla elemosina liberius et quietius teneri potest et haberi liberam et solutam ab omni servitio seculari exactione et consuetudine et demanda in bosco in plane in viis in semitis in terris cultis et colendis saltatis et saltandis et in omnibus aliis rebus et aisiamentis libertatibus et utilitatibus super terram et sub terra ad dictam terram pertinentibus Et ego prefatus Gilbertus et heredes mei omnia prescripta cum pertinentiis supradictis Abbati et monachis contra omnes mortales warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Et ut hec mea donatio firma et stabilis perpetuo perseveret presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Acta in Furnes Anno Domini MCCLXXII quinto Kalendas Februarii Testibus dominis Johanne de Kirkeby Alano de Caupland Ricardo de Broghtona militibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Gilbertus de Berdesei filius Margarete de Berdesei filie Roberti de Boywile concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Beate Marie de Furnes et Abbati et monachis ibidem Deo famulantibus pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum et pro bonis et beneficiis que michi sepius contulerunt totam terram meam de Alineschales cum pertinentiis absque ullo retene mento quam habui ex dono Margarete de Berdesei matris meo et quicquid juris in eandem terram habui vel habere potui per omnia sicut carta feoffamenti eiusdem Margarete quam dicti Abbas et monachi penes se habent plenius inde testatur in super et si quid juris in eandem terram habere potui quod in prefata carta dicte Margarete omissum est tenendum et habendum prenominatis Abbati et monachis et eorum successorum vel assignatis in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut ulla elemosina liberius et quietius teneri potest et haberi liberam et solutam ab omni servitio seculari exactione et consuetudine et demanda in bosco in plane in viis in semitis in terris cultis et colendis saltatis et saltandis et in omnibus aliis rebus et aisiamentis libertatibus et utilitatibus super terram et sub terra ad dictam terram pertinentibus Et ego prefatus Gilbertus et heredes mei omnia prescripta cum pertinentiis supradictis Abbati et monachis contra omnes mortales warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Et ut hec mea donatio firma et stabilis perpetuo perseveret presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Acta in Furnes Anno Domini MCCLXXII quinto Kalendas Februariidate Testibus dominis Johanne de Kirkeby Alano de Caupland Ricardo de Broghtona militibus []