Charter Document - 02941295

Charter Document - 02941295


Charter Number: 02941295
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1278
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westm[] in crastino Ascensionis Domini anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici sexto coram magistro Rogero de Leyton magistro Radulfo de Fremyngham Thoma de Weland Johanne de Lovetote et Rogero de Leyc[] justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam Abbatem de Seleby petentem per Radulfum de Scotton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Thomam Abbatem de Salley tenentem per Ricardum de Beweland positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Steinton in Crauen cum pertinenciis Unde placitum fuit inter eos in eadem curia sc[ilicet] quod pred[ictus] Abbas de Seleby recognovit pred[ictus] manerium cum pertin[entiis] sc[ilicet] quicquid idem Abbas de Salley et ecclesia sua de Salley tenuerunt in eodem manerio de feodo ipsius Abbatis de Seleby die quo hec concordia facta fuit esse jus ipsius Abbatis de Salley et ecclesie sue de Seleby habendum et tenendum eidem Abbati de Salley et success[ores] s[uis] et ecclesie sue predicte de predicto Abbate de Seleby et success[ores] s[uis] et ecclesia sua predicta inperpetuum reddendo rode per annum apud Seleby xl solidos sterlingorum ad duos terminos sc[ilicet] medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in yeme pro omni serv[icio] cons[uetudine] et exaccione Et pro hac recognicione fine et concordia idem Abbas de Salley dedit predicto Abbati de Seleby unum spervarium suorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westm[] in crastino Ascensionis Domini anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici sexto coram magistro Rogero de Leyton magistro Radulfo de Fremyngham Thoma de Weland Johanne de Lovetote et Rogero de Leyc[] justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam Abbatem de Seleby petentem per Radulfum de Scotton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Thomam Abbatem de Salley tenentem per Ricardum de Beweland positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Steinton in Crauen cum pertinenciis Unde placitum fuit inter eos in eadem curia sc[ilicet] quod pred[ictus] Abbas de Seleby recognovit pred[ictus] manerium cum pertin[entiis] sc[ilicet] quicquid idem Abbas de Salley et ecclesia sua de Salley tenuerunt in eodem manerio de feodo ipsius Abbatis de Seleby die quo hec concordia facta fuit esse jus ipsius Abbatis de Salley et ecclesie sue de Seleby habendum et tenendum eidem Abbati de Salley et success[ores] s[uis] et ecclesie sue predicte de predicto Abbate de Seleby et success[ores] s[uis] et ecclesia sua predicta inperpetuum reddendo rode per annum apud Seleby xl solidosnumeral sterlingorum ad duos terminos sc[ilicet] medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in yeme pro omni serv[icio] cons[uetudine] et exaccione Et pro hac recognicione fine et concordia idem Abbas de Salley dedit predicto Abbati de Seleby unum spervarium suorum