Charter Document - 02941290
| Charter Number: | 02941290 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1260 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmon[] a die Pasce in xv dies anno regni Regis H[enrici] filii Regis Johannis quadragesimo quarto coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston Johanne de Wyuill et Johanne de Kaus justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam Abbatem de Seleby querentem per fratrem Ricardum de Coventre monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Quenigburg[h] cum pertinenciis unde placitum warantizacionis carte sum monita fuit inter eos in eadem curia sc[ilicet] quod predictus Robertus recognovit predictum manerium cum pertinenciis ut in dominicis homagiis reditibus serviciis villenagia illa tenentibus et omnibus eorum sequelis wardis releviis eschetis custodiis auxiliis pratis et pasturis moris mariscis aquis stagnis molendinis vivariis piscariis libertatibus et omnibus aliis rebus ad predictum manerium pertinentibus esse jus ipsius Abbatis et eccl[esie] sue de Seleby Et illud quod idem Abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Roberti habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in pur[am] et perp[etuam] el[emosinam] li[bere] et qui[ete] ab omni seculari servicio et exaccione inperpetuum Et predictus Robertus et her[edes] s[uis] war[antizabimus] acqu[ietabimus] et def[endemus] eidem Abbati et success[ores] s[uis] et ecclesie sue predicte predictum manerium cum pertinenciis sicut predictum est ut li[beram] pur[am] et perp[etuam] elemosinam suam absque aliquo servicio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et preterea idem Robertus remisit et quietam clamavit de se et her[edes] s[uis] predicto Abbati et success[ores] s[uis] et eccl[esie] s[ua] predicte totum jus et cla[mium] quod habuit in advocacione ecclesie de Queningburg[h] cum pertinenciis inperpetuum Et idem Abbas concessit pro se et success[ores] s[uis] et ecclesia sua predicta quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Roberto tota vita ipsius Roberti apud Stanfordton in Comitatu Norhamton[ie] viginti marcas argenti ad duos terminos sc[ilicet] medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum Sancti Martini Et post mortem ipsius Roberti idem Abbas et successores sui et ecclesia sua predicta erunt quieti de solucione predictorum denariorum inperpetuum Et sciendum est quod si pred[ictus] Robertus vel her[edes] s[uis] aliquas cartas vel munimenta de pred[ictis] manerio cum pertinenciis de cetero protulerint pro nullo habeantur
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmon[]location a die Pasce in xv dies anno regni Regis H[enrici] filii Regis Johannis quadragesimo quartodate coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston Johanne de Wyuill et Johanne de Kaus justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam Abbatem de Seleby querentem per fratrem Ricardum de Coventre monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Quenigburg[h] cum pertinenciis unde placitum warantizacionis carte sum monita fuit inter eos in eadem curia sc[ilicet] quod predictus Robertus recognovit predictum manerium cum pertinenciis ut in dominicis homagiis reditibus serviciis villenagia illa tenentibus et omnibus eorum sequelis wardis releviis eschetis custodiis auxiliis pratis et pasturis moris mariscis aquis stagnis molendinis vivariis piscariis libertatibus et omnibus aliis rebus ad predictum manerium pertinentibus esse jus ipsius Abbatis et eccl[esie] sue de Seleby Et illud quod idem Abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Roberti habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in pur[am] et perp[etuam] el[emosinam] li[bere] et qui[ete] ab omni seculari servicio et exaccione inperpetuum Et predictus Robertus et her[edes] s[uis] war[antizabimus] acqu[ietabimus] et def[endemus] eidem Abbati et success[ores] s[uis] et ecclesie sue predicte predictum manerium cum pertinenciis sicut predictum est ut li[beram] pur[am] et perp[etuam] elemosinam suam absque aliquo servicio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et preterea idem Robertus remisit et quietam clamavit de se et her[edes] s[uis] predicto Abbati et success[ores] s[uis] et eccl[esie] s[ua] predicte totum jus et cla[mium] quod habuit in advocacione ecclesie de Queningburg[h] cum pertinenciis inperpetuum Et idem Abbas concessit pro se et success[ores] s[uis] et ecclesia sua predicta quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Roberto tota vita ipsius Roberti apud Stanfordton in Comitatu Norhamton[ie] viginti marcas argenti ad duos terminos sc[ilicet] medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum Sancti Martini Et post mortem ipsius Roberti idem Abbas et successores sui et ecclesia sua predicta erunt quieti de solucione predictorum denariorum inperpetuum Et sciendum est quod si pred[ictus] Robertus vel her[edes] s[uis] aliquas cartas vel munimenta de pred[ictis] manerio cum pertinenciis de cetero protulerint pro nullo habeantur
