Charter Document - 02941289
| Charter Number: | 02941289 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1272 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Warr[ewyk] in crastino Ascensionis Domini anno regni Regis H[enrici] filii Regis Johannis quinquagesimo sexto coram Radulfo Abbate de Croyland Gilberto de Preston Willelmo de Weland Waltero de Helyun et Johanne de Oketon justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de Cursun petentem et Thomam Abbatem de Seleby tenentem de viginti virgatis terre et duabus partibus unius mesuagii cum pertinenciis in Queningburg Unde placitum fuit inter eosdem in eadem curia sc[ilicet] quod pred[ictus] Ricardus cognovit pred[ictus] tenementa cum pertinenciis sc[ilicet] totum manerium de Queningburg cum pertinenciis ut in dominicis terris arrabilibus serviciis liberorum hominum villenagiis cum villanis villenagia illa tenentibus et eorum sequelis homagiis releviis wardis eschetis pratis pascuis pasturis viis semitis aquis stagnis molendinis et omnibus aliis rebus ad predictum manerium pertinentibus esse jus ipsius Abbatis et Eccl[esie] sue S[ancti] G[ermani] de S[eleby] et illa remisit et quieta clamavit pro se et her[edes] s[uis] pred[ictus] Abbati et successoribus suis et Eccl[esie] sue predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione et quieta clamancia fine et concordia idem Abbas dedit pred[ictus] Ricardo viginti libras sterlingorum
