Charter Document - 02941287
| Charter Number: | 02941287 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westm[] in octavis Purificacionis Beate Marie anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici quarto decimo coram Thoma de Weland Johanne de Lovetote Willelmo de Brunton Rogero de Leycestr[ie] et Elia de Bekingham justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Normanum de Arcy petentem per Johannem de Lethetleby positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum Abbatem de Seleby tenentem per Nicholaum de Gerlethorp positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocacione Ecclesie de Stalingburg[h] cum pertinenciis unde placitum fuit inter eos in eadem curia sc[ilicet] quod pred[ictus] Normanus recognovit pred[ictis] advocacionem cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue S[ancti] G[ermani] de S[elebi] et illam remisit et quietam clamavit de se et her[edes] s[uis] predicto Abbati et success[ores] s[uis] et ecclesie sue predicte inperpetuum Et predictus Abbas et Conventus receperunt predictum Normanum in singulis oracionibus et beneficiis que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum Et ut hec concordia facta fuerit per preceptum domini Regis
