Charter Document - 02941283
| Charter Number: | 02941283 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Ebor[] in octavis Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis E[dwardi] filii Regis H[enrici] octavo coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loveday Johanne de Metingham et magistro Thoma de Sutdinton justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Melsa et Beatriciam ux[oris] ejus petentes et Willelmum Abbatem de Seleby tenentem de xx bovatas terre cum pertinenciis in Hillum juxta Friston Unde placitum fuit inter eos in eadem curia sc[ilicet] quod predicti Johannes et Beatricia recognoverunt predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue S[ancti] G[ermani] de S[elebi] et illam ut li[beram] pur[um] et perp[etuam] el[emosinam] suam remiserunt et qui[te] cla[maverunt] de se et her[edes] ipsius Beatricie predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et idem Abbas recepit predictos Johannem et Beatriciam et heredes ipsius Beatricie in singulis benefactis et oracionibus qua de cetero fient in ecclesia predicta inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Ebor[] in octavis Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis E[dwardi] filii Regis H[enrici] octavo coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loveday Johanne de Metingham et magistro Thoma de Sutdinton justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Melsa et Beatriciam ux[oris] ejus petentes et Willelmum Abbatem de Seleby tenentem de xx bovatasnumeral terre cum pertinenciis in Hillum juxta Friston Unde placitum fuit inter eos in eadem curia sc[ilicet] quod predicti Johannes et Beatricia recognoverunt predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue S[ancti] G[ermani] de S[elebi] et illam ut li[beram] pur[um] et perp[etuam] el[emosinam] suam remiserunt et qui[te] cla[maverunt] de se et her[edes] ipsius Beatricie predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et idem Abbas recepit predictos Johannem et Beatriciam et heredes ipsius Beatricie in singulis benefactis et oracionibus qua de cetero fient in ecclesia predicta inperpetuum
