Charter Document - 02941282
Charter Number: | 02941282 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo septimo coram Gilberto de Preston et Johanne de Wyuill justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc presentibus inter Thomam Abbatem de Seleby querentem et Henricum de Vernoyl impedientem de advocacione ecclesie de Braiton Unde placitum fuit inter eos in eadem curia sc[] quod predictus Henricus recognovit predictam advocacionem ejusdem ecclesie cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Seleby et illam remisit et quietam clamavit de se et her[] s[] pred[] Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem Abbas dedit et concessit predicto Henrico unum mesuagium et centum solidatas terre cum pertinenciis in Polington in Balne sc[] capitale mesuagium ipsius Abbatis cum gardino ad illud mesuagium pertinente et cum toto clauso bosci et terre arrabilis quod vocatur Wyteker in Ramesholme sicut fossatis undique includitur duas acras terre in le Snaything et Swanescroft sicut fossatis includitur duas acras terre in Uttingcroft et totam terram et mesuagia qua Ricardus Proudfot et Adam del Busk de eodem Abbate aliquando tenuerunt habend et tenend eidem Henrico et her[] s[] de pred[] Abbate et successoribus suis imperpetuum reddendo inde per annum unum denarium ad Pascha pro omni servicio secta curie consuetudine et exaccione Et predictus Abbas et successores sui war[] adqu[] def[] eidem Henrico et her[] s[] totum pred[] tenementum cum pertinenciis quod idem Henricus eidem Henrico et her[] s[] per istum finem remanet sicut predictum est per pred[] servicium contra omnes homines imperpetuum Et preterea idem Abbas dedit pred[] Henrico c marcas argenti et sciendum est quod predictus Henricus cognovit se fecisse homagium predicto Abbati pro predicto tenemento quod tenet de ipso Abbate sicut predictum est
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasteriumlocation a die Pasche in xv dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo septimodate coram Gilberto de Preston et Johanne de Wyuill justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc presentibus inter Thomam Abbatem de Seleby querentem et Henricum de Vernoyl impedientem de advocacione ecclesie de Braiton Unde placitum fuit inter eos in eadem curia sc[] quod predictus Henricus recognovit predictam advocacionem ejusdem ecclesie cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Seleby et illam remisit et quietam clamavit de se et her[] s[] pred[] Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem Abbas dedit et concessit predicto Henrico unum mesuagium et centum solidatas terre cum pertinenciis in Polington in Balne sc[] capitale mesuagium ipsius Abbatis cum gardino ad illud mesuagium pertinente et cum toto clauso bosci et terre arrabilis quod vocatur Wyteker in Ramesholme sicut fossatis undique includitur duas acras terre in le Snaything et Swanescroft sicut fossatis includitur duas acras terre in Uttingcroft et totam terram et mesuagia qua Ricardus Proudfot et Adam del Busk de eodem Abbate aliquando tenuerunt habend et tenend eidem Henrico et her[] s[] de pred[] Abbate et successoribus suis imperpetuum reddendo inde per annum unum denarium ad Pascha pro omni servicio secta curie consuetudine et exaccione Et predictus Abbas et successores sui war[] adqu[] def[] eidem Henrico et her[] s[] totum pred[] tenementum cum pertinenciis quod idem Henricus eidem Henrico et her[] s[] per istum finem remanet sicut predictum est per pred[] servicium contra omnes homines imperpetuum Et preterea idem Abbas dedit pred[] Henrico c marcasnumeral argenti et sciendum est quod predictus Henricus cognovit se fecisse homagium predicto Abbati pro predicto tenemento quod tenet de ipso Abbate sicut predictum est