Charter Document - 02941233

Charter Document - 02941233


Charter Number: 02941233
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hoc cirograffum testatur quod anno Domini MCC sexagesimo primo die Lune proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis apud Crull convenit inter Walterum filium Walteri de Estoft et Hugonem fratrem ipsius ex una parte et Thomam Abbatem et Conventum de Seleby ex altera in hunc modum videlicet quod predicti Walterus et Hugo pro se et her[edes] s[uis] remiserunt concesserunt et quietum clamaverunt Deo et Eccl[esie] S[ancti] G[ermani] de S[eleby] et mon[achos] ibidem Deo servientibus unum selionem terre in villa de Estoft cum prato et omnibus pertinenciis in longitudine a flumine de Don usque ad moram et in latitudine sicut se extendit inter terram dictorum Abbatis et Conventus ad omne comodum suum inde faciendum inperpetuum Pro hac autem concessione remissione et quieta clamacione predicti Abb[atis] et Conv[entus] pro se et success[ores] s[uis] concesserunt remiserunt et quietum clamaverunt predicto Willelmo filio Walteri et her[edes] s[uis] unum selionem terre cum prato et omnibus pertinenciis in longitudine a flumine de Don usque ad moram et in latitudine sicut se extendit inter terram dictorum monachorum et terram Willelmi filii Gaufridi de Estoft ad omne comodum suum inde faciendum ita quod pred[ictus] Hugo frater predicti Walteri predictum selionem toto tempore vite sue possideat et post decessum ipsius Hugonis ad predictum Walterum et ad heredes suos omni contradiccione remota libere revertatur Et ut ista mutuacio robur perpetuum optineat firmitatis parti hujus scripti penes Walterum existenti Abbas ejusdem loci sigillum suum apposuit et alteri parti penes dictos religiosos existenti predicti Willelmus et Hugo sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Ricardo de Amecotes Luca de Hanburg clerico []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hoc cirograffum testatur quod anno Domini MCC sexagesimo primodate die Lune proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis apud Crull convenit inter Walterum filium Walteri de Estoft et Hugonem fratrem ipsius ex una parte et Thomam Abbatem et Conventum de Seleby ex altera in hunc modum videlicet quod predicti Walterus et Hugo pro se et her[edes] s[uis] remiserunt concesserunt et quietum clamaverunt Deo et Eccl[esie] S[ancti] G[ermani] de S[eleby] et mon[achos] ibidem Deo servientibus unum selionem terre in villa de Estoft cum prato et omnibus pertinenciis in longitudine a flumine de Don usque ad moram et in latitudine sicut se extendit inter terram dictorum Abbatis et Conventus ad omne comodum suum inde faciendum inperpetuum Pro hac autem concessione remissione et quieta clamacione predicti Abb[atis] et Conv[entus] pro se et success[ores] s[uis] concesserunt remiserunt et quietum clamaverunt predicto Willelmo filio Walteri et her[edes] s[uis] unum selionem terre cum prato et omnibus pertinenciis in longitudine a flumine de Don usque ad moram et in latitudine sicut se extendit inter terram dictorum monachorum et terram Willelmi filii Gaufridi de Estoft ad omne comodum suum inde faciendum ita quod pred[ictus] Hugo frater predicti Walteri predictum selionem toto tempore vite sue possideat et post decessum ipsius Hugonis ad predictum Walterum et ad heredes suos omni contradiccione remota libere revertatur Et ut ista mutuacio robur perpetuum optineat firmitatis parti hujus scripti penes Walterum existenti Abbas ejusdem loci sigillum suum apposuit et alteri parti penes dictos religiosos existenti predicti Willelmus et Hugo sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Ricardo de Amecotes Luca de Hanburg clerico []