Charter Document - 02941201
| Charter Number: | 02941201 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1261 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo quinto viij Kal[endas] Junii apud Crull convenit inter Thomam Abbatem et Conventum de Seleby ex una parte et Robertum de Crul ex altera in hunc modum videlicet quod pred[ictus] Robertus pro se et her[edibus] dedit remisit et quietum clamavit inperpetuum Deo et Eccl[esie] S[ancti] G[ermani] de S[eleby] et Thome Abbati et Conventui ejusdem loci et successoribus eorundem quamdam placeam tofti sui in villa de Crull propinquiorem capitali mesuagio dictorum religiosorum in Crull sicut se extendit in longitudine et latitudine ab angulo coquine dictorum religiosorum linealiter usque ad quamdam salicem extra parietem orei dicti Roberti tenenda et habenda dictis religiosis inperpetuum Pro hac autem donacione remissione et quieta clamacione et concessione predictus Thomas Abbas pro se et successoribus suis et Ecclesia sua antedicta dedit concessit et inperpetuum quietum clamavit dicto Roberto et her[edibus] s[uis] in escambium unam dimidiam acram terre arrabilis jacentem in le Flat de Littleholme juxta terram Willelmi Morel mensuratam per perticam octodecim pedum tenenda et habenda dicto Roberto et her[edibus] s[uis] inperpetuum ut autem terrarum prenominatarum donacio et permutacio robur optineat firmitatis Abbas prenominatus pro se et successoribus suis parti istius scripti cyrograffati penes dictum Robertum residenti sig[illi] s[uis] apposuit et predictus Robertus pro se et her[edibus] s[uis] alteri parti penes dictos religiosos comoranti sig[illi] s[uis] apposuit H[iis] t[estinbus] domino Luca de Hanburgh clerico []
Markups
Names Markup:
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo quinto viij Kal[endas] Juniidate apud Crulllocation convenit inter Thomam Abbatem et Conventum de Seleby ex una parte et Robertum de Crul ex altera in hunc modum videlicet quod pred[ictus] Robertus pro se et her[edibus] dedit remisit et quietum clamavit inperpetuum Deo et Eccl[esie] S[ancti] G[ermani] de S[eleby] et Thome Abbati et Conventui ejusdem loci et successoribus eorundem quamdam placeam tofti sui in villa de Crull propinquiorem capitali mesuagio dictorum religiosorum in Crull sicut se extendit in longitudine et latitudine ab angulo coquine dictorum religiosorum linealiter usque ad quamdam salicem extra parietem orei dicti Roberti tenenda et habenda dictis religiosis inperpetuum Pro hac autem donacione remissione et quieta clamacione et concessione predictus Thomas Abbas pro se et successoribus suis et Ecclesia sua antedicta dedit concessit et inperpetuum quietum clamavit dicto Roberto et her[edibus] s[uis] in escambium unam dimidiam acram terre arrabilis jacentem in le Flat de Littleholme juxta terram Willelmi Morel mensuratam per perticam octodecim pedum tenenda et habenda dicto Roberto et her[edibus] s[uis] inperpetuum ut autem terrarum prenominatarum donacio et permutacio robur optineat firmitatis Abbas prenominatus pro se et successoribus suis parti istius scripti cyrograffati penes dictum Robertum residenti sig[illi] s[uis] apposuit et predictus Robertus pro se et her[edibus] s[uis] alteri parti penes dictos religiosos comoranti sig[illi] s[uis] apposuit H[iis] t[estinbus] domino Luca de Hanburgh clerico []
