Charter Document - 02941150

Charter Document - 02941150


Charter Number: 02941150
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Charter
Date: 1258
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scr[iptum] vis[uris] vel aud[ituris] dominus Rogerus de Moubray filius et heres domini Willelmi de Moubray sa[lutem] in Domino Cognitum sit universitati vestre quod viri religiosi Abbas et Conv[entus] Eccl[esie] S[ancti] G[ermani] de S[eleby] reddiderunt pro me de fine debiti mei ad scaccarium domini Regis apud Westm[onasterium] c marcas argenti et attornatis meis xxx marcas argenti de debito in quo michi tenebantur pro confirmacione manerii de Queningburg eisdem per me facta de quo debito fateor et cognosco me esse pacatum et plenaria solutum omni excepcione [et] cavilacione peccunie non solute non numerate non tradite remota Quare dictos religiosos de pred[ictus] debito penitus absolvo et quietum clamo recipiendo a pred[ictus] religiosis dicas quas dominus Philippus Lunel illustris regis Anglie thesaurarius in testimonium solucionis antedicti debiti fecerat In cujus rei testimonium presenti scripto impressione[m] sigilli mei duxi apponendum Dat[um] apud Eswodd octo idus Aprilis anno Domini M ducentesimo quinquagesimo octavo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus hoc scr[iptum] vis[uris] vel aud[ituris] dominus Rogerus de Moubray filius et heres domini Willelmi de Moubray sa[lutem] in Domino Cognitum sit universitati vestre quod viri religiosi Abbas et Conv[entus] Eccl[esie] S[ancti] G[ermani] de S[eleby] reddiderunt pro me de fine debiti mei ad scaccarium domini Regis apud Westm[onasterium] c marcasnumeral argenti et attornatis meis xxx marcasnumeral argenti de debito in quo michi tenebantur pro confirmacione manerii de Queningburg eisdem per me facta de quo debito fateor et cognosco me esse pacatum et plenaria solutum omni excepcione [et] cavilacione peccunie non solute non numerate non tradite remota Quare dictos religiosos de pred[ictus] debito penitus absolvo et quietum clamo recipiendo a pred[ictus] religiosis dicas quas dominus Philippus Lunel illustris regis Anglie thesaurarius in testimonium solucionis antedicti debiti fecerat In cujus rei testimonium presenti scripto impressione[m] sigilli mei duxi apponendum Dat[um] apud Eswodd octo idus Aprilis anno Domini M ducentesimo quinquagesimo octavodate