Charter Document - 02941090
| Charter Number: | 02941090 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1284 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod frater Johannes venerabilis vir et discretus miseracione divina Cantuar[] Archiepiscopus Primas tocius Anglie in suis visitacionibus apud Grymmesby die Lune proxima post festum Purificacionis Beate Marie Virginis anno gracie MCC octogesimo quarto proposuit contra Abbatem de Selby quod injuste percepit decimas in alterius parochia suis usibus illas appropriando sc[ilicet] in parochia de Heling ad quod ex parte ipsius Abbatis sic fuit responsum quod omnia predicta predia et loca de quibus ille decime proveniunt sunt in parochia Ecclesie sue de Stalingburgh et hoc est manifestum omnibus et notorium unde dictus Cantuariensis inspectis diligenter ipsius Abbatis munimentis et dispensacionibus in jure exibitis et appropriacione Ecclesiarum in sua dioecesi existencium dictum Abbatem ab impedicione et insecucione quantum ad officium suum penitus absolvebat Et licet idem dominus Abbas super hujusmodi percepcione decimarum certiorari non indigebat propter diversitatem tamen locorum et distanciam ut aperta in futuro appareant et clarescant habito prudentum virorum consilio istam inquisicionem per viros fide dignos tam de Stalyngbur[gh] quam de Heyeling fieri procuravit sc[ilicet] per Radulfum filium Jollani de Heyling Thomam de Heyeling Willelmum le Moygne Josep de More Johannem filii Walteri de Stalingburgh et alios nimis seniores qui dicunt super sacramenta sua quod omnia ista prescripta tenementa et subscripta sunt parochie de Stalingburgh et semper fuerunt a tempore quo non exstat memoria sc[ilicet] Willelmus de Selby habet capitale manerium et omnia tenementa sua ad dictum manerium pertinencia sunt de eadem parochia Item Alanus filius Jollani habet capitale manerium suum et omnia tenementa sua sunt de eadem parochia Item Thomas filius Petri tenet duas bovatas terre de eadem parochia Item Jollanus de Heyeling miles vendidit Ricardo de eadem militi septem bovatas terre Item Ricardus emit unam bovata terra de Johanne fratre suo
Markups
Diplomatics Markup:
Memorandum quodnotification frater Johannes venerabilis vir et discretus miseracione divina Cantuar[] Archiepiscopus Primas tocius Anglie in suis visitacionibusnarration apuddate clause standard Grymmesby die Lune proxima post festum Purificacionis Beate Marie Virginisdate clause particulars anno graciedate clause standard MCC octogesimo quartodate clause particulars proposuit contra Abbatem de Selby quod injuste percepit decimas in alterius parochia suis usibus illas appropriando sc[ilicet] in parochia de Heling ad quod ex parte ipsius Abbatis sic fuit responsum quod omnia predicta predia et loca de quibus ille decime proveniunt sunt in parochia Ecclesie sue de Stalingburgh et hoc est manifestum omnibus et notoriumnarration unde dictus Cantuariensiswords of disposition particulars inspectis diligenter ipsius Abbatis munimentis et dispensacionibus in jure exibitis et appropriacione Ecclesiarum in sua dioecesi existenciumnarration dictum Abbatemgrantee particulars ab impedicione et insecucione quantum ad officium suumobject of conveyance particulars penitus absolvebatwords of disposition standard Et licet idem dominus Abbaswords of disposition particulars super hujusmodi percepcione decimarum certiorari non indigebat propter diversitatem tamen locorum et distanciamclausulae ut aperta in futuro appareant et clarescantpurpose of act habito prudentum virorum consilioclausulae istam inquisicionem per viros fide dignos tam de Stalyngbur[gh] quam de Heyelingobject of conveyance particulars fieri procuravitwords of disposition standard sc[ilicet] per Radulfum filium Jollani de Heyling Thomam de Heyeling Willelmum le Moygne Josep de More Johannem filii Walteri de Stalingburgh et alios nimis senioresclausulae qui dicunt super sacramenta sua quod omnia ista prescripta tenementa et subscripta sunt parochie de Stalingburgh et semper fuerunt a tempore quo non exstat memoria sc[ilicet] Willelmus de Selby habet capitale manerium et omnia tenementa sua ad dictum manerium pertinencia sunt de eadem parochia Item Alanus filius Jollani habet capitale manerium suum et omnia tenementa sua sunt de eadem parochia Item Thomas filius Petri tenet duas bovatas terre de eadem parochia Item Jollanus de Heyeling miles vendidit Ricardo de eadem militi septem bovatas terre Item Ricardus emit unam bovata terra de Johanne fratre suopromise/oath clause
Names Markup:
Memorandum quod frater Johannes venerabilis vir et discretus miseracione divina Cantuar[] Archiepiscopus Primas tocius Anglie in suis visitacionibus apud Grymmesby die Lune proxima post festum Purificacionis Beate Marie Virginis anno gracie MCC octogesimo quartodate proposuit contra Abbatem de Selby quod injuste percepit decimas in alterius parochia suis usibus illas appropriando sc[ilicet] in parochia de Heling ad quod ex parte ipsius Abbatis sic fuit responsum quod omnia predicta predia et loca de quibus ille decime proveniunt sunt in parochia Ecclesie sue de Stalingburgh et hoc est manifestum omnibus et notorium unde dictus Cantuariensis inspectis diligenter ipsius Abbatis munimentis et dispensacionibus in jure exibitis et appropriacione Ecclesiarum in sua dioecesi existencium dictum Abbatem ab impedicione et insecucione quantum ad officium suum penitus absolvebat Et licet idem dominus Abbas super hujusmodi percepcione decimarum certiorari non indigebat propter diversitatem tamen locorum et distanciam ut aperta in futuro appareant et clarescant habito prudentum virorum consilio istam inquisicionem per viros fide dignos tam de Stalyngbur[gh] quam de Heyeling fieri procuravit sc[ilicet] per Radulfum filium Jollani de Heyling Thomam de Heyeling Willelmum le Moygne Josep de More Johannem filii Walteri de Stalingburgh et alios nimis seniores qui dicunt super sacramenta sua quod omnia ista prescripta tenementa et subscripta sunt parochie de Stalingburgh et semper fuerunt a tempore quo non exstat memoria sc[ilicet] Willelmus de Selby habet capitale manerium et omnia tenementa sua ad dictum manerium pertinencia sunt de eadem parochia Item Alanus filius Jollani habet capitale manerium suum et omnia tenementa sua sunt de eadem parochia Item Thomas filius Petri tenet duas bovatas terre de eadem parochia Item Jollanus de Heyeling miles vendidit Ricardo de eadem militi septem bovatas terre Item Ricardus emit unam bovata terra de Johanne fratre suo
