Charter Document - 02941080
| Charter Number: | 02941080 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Selby |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1271 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scr[iptum] vis[uris] vel aud[ituris] frater Thomas divina miseracione Abbas de Seleby et ejusdem loci conventus sa[lutem] in Domino Noverit univ[ersitas] v[estre] nos concessisse dilecto nobis in Christo Roberto de Charneles et her[edibus] s[uis] cantariam in oratorio constructo infra curiam suam in Stalingburg singulis diebus inperpetuum salvo jure matris ecclesie de Stalingburg in omnibus aliis ita tamen quod si predictus Robertus habeat proprium capellanum suum qui in eodem divina ministrabit Abbati de Seleby et successoribus suis fidelitatem et obedienciam jurabit quod omnia jura matricis ecclesie de Stalingburg in omnibus aliis illesa et integra pro posse suo conservabit nec de cura parochiali in aliquo illi censeatis se intromittet In c[uius] r[ei] t[estimonium] parti hujus scripti in modo cyrograffi confecti pedes dictum Robertum et her[edibus] s[uis] comoranti dicti Abbas et Conventus sig[illi] s[ua] apposuerunt et alteri parti penes dictos religiosos comoranti idem Robertus pro se et her[edibus] s[uis] sig[illi] s[ua] apposuit Data apud Seleby in pleno capitulo die Mercurii proxima post festum Sancte Cecilie Virginis anno Domini MCC septuagesimo primo
Markups
Names Markup:
Omnibus hoc scr[iptum] vis[uris] vel aud[ituris] frater Thomas divina miseracione Abbas de Seleby et ejusdem loci conventus sa[lutem] in Domino Noverit univ[ersitas] v[estre] nos concessisse dilecto nobis in Christo Roberto de Charneles et her[edibus] s[uis] cantariam in oratorio constructo infra curiam suam in Stalingburg singulis diebus inperpetuum salvo jure matris ecclesie de Stalingburg in omnibus aliis ita tamen quod si predictus Robertus habeat proprium capellanum suum qui in eodem divina ministrabit Abbati de Seleby et successoribus suis fidelitatem et obedienciam jurabit quod omnia jura matricis ecclesie de Stalingburg in omnibus aliis illesa et integra pro posse suo conservabit nec de cura parochiali in aliquo illi censeatis se intromittet In c[uius] r[ei] t[estimonium] parti hujus scripti in modo cyrograffi confecti pedes dictum Robertum et her[edibus] s[uis] comoranti dicti Abbas et Conventus sig[illi] s[ua] apposuerunt et alteri parti penes dictos religiosos comoranti idem Robertus pro se et her[edibus] s[uis] sig[illi] s[ua] apposuit Data apud Seleby in pleno capitulo die Mercurii proxima post festum Sancte Cecilie Virginis anno Domini MCC septuagesimo primodate
