Charter Document - 02940926

Charter Document - 02940926


Charter Number: 02940926
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est convencio facta inter Abbatem et Conventum de Seleby et Moniales de Gouckwelle scilicet quod Abbas et Conventus dimiserunt predictis monialibus omnes decimas tam frugum suarum quam animalium in territorio de Snaith quod emerunt de Henrico de Insula quod vocatur Balnehale pro iiij solidis Abbathie de Seleby annuatim reddendis scilicet duos solidos ad Pascha et duos solidos ad festum Sancti Michaelis Si autem predicte moniales in parochia de Snaith postquam hec convencio facta fuerit terram emerint vel adquisierint de decima illius terre Abbati et Conventui de Seleby respondebunt Si vero predictum locum qui dicitur Balnehalle vendiderint vel ad firmam quibuscumque dederint vel quocumque modo a suis usibus alienaverint possessores loci nichil homines de omnibus decimis rerum ad predictum locum pertinencium Abbati et Conventui de Seleby respondere tenebuntur Facta vero fuit hec convencio inter eos anno ab Incarnacione domini MC nonagesimo vij Hiis testibus Dunecano de Lasceles Andrea capellano []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est convencio facta inter Abbatem et Conventum de Seleby et Moniales de Gouckwelle scilicet quod Abbas et Conventus dimiserunt predictis monialibus omnes decimas tam frugum suarum quam animalium in territorio de Snaith quod emerunt de Henrico de Insula quod vocatur Balnehale pro iiij solidisnumeral Abbathie de Seleby annuatim reddendis scilicet duos solidos ad Pascha et duos solidos ad festum Sancti Michaelis Si autem predicte moniales in parochia de Snaith postquam hec convencio facta fuerit terram emerint vel adquisierint de decima illius terre Abbati et Conventui de Seleby respondebunt Si vero predictum locum qui dicitur Balnehalle vendiderint vel ad firmam quibuscumque dederint vel quocumque modo a suis usibus alienaverint possessores loci nichil homines de omnibus decimis rerum ad predictum locum pertinencium Abbati et Conventui de Seleby respondere tenebuntur Facta vero fuit hec convencio inter eos anno ab Incarnacione domini MC nonagesimo vijdate Hiis testibus Dunecano de Lasceles Andrea capellano []