Charter Document - 02940856

Charter Document - 02940856


Charter Number: 02940856
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Anno Domini MCC septuagesimo secundo quinto Idus Aprilis facta fuit hec convencio inter Thomam Abbatem et Conventum de Seleby ex una parte et Willelmum filium Gilberti de Knottinglay ex altera videlicet quod predictus Willelmus pro se et heredibus suis remisit et quietum clamavit predictis religiosis et Ecclesie sue de Seleby omne jus et clamium quod vendicabat habere in omnibus terris et tenementis que dicti religiosi et sui tenentes tenent infra villam et territorium de Drax in loco qui dicitur le Nesse ex opposito ville de Routhecliff prout in quodam instrumento inde confecto quod dictis religiosis tradidit plenius continetur Pro hac autem remissione et quieta clamacione predicti religiosi dabunt singulis annis predicto Willelmo in tota vita sua apud manerium suum de Friston duo quarteria frumenti in crastino Palmarum Et in crastino Ascensionis eodem anno apud London[] post finem inter eos super predictis terris et tenementis levatum quadraginta solidos tantum ita quod ipse de cetero in tota vita sua nichil a predictis religiosis occasione convencionis predicte poterit exigere nisi tamen duo quarteria frumenti per annum Predictus vero Willelmus fideliter promisit quod ad predictam curiam in crastino Ascencionis eodem anno veniet personaliter apud Westmonasterium coram justiciariis domini Regis in Banco super memoratis terris et tenementis finalem concordiam facturus et levaturus sumptibus Abbatis Et nisi fecerit bene liceat predictis religiosis predicta duo quartarii frumenti simul cum xl solidis omnino detinere quousque eisdem super omnibus premissis plenaria satisfecerit In cuius rei testimonium partes huic scripto cyrograffato alternatim sigilia sua apposuerunt Hiis testibus domino Johanne de Belewe []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno Domini MCC septuagesimo secundo quinto Idus Aprilisdate facta fuit hec convencio inter Thomam Abbatem et Conventum de Seleby ex una parte et Willelmum filium Gilberti de Knottinglay ex altera videlicet quod predictus Willelmus pro se et heredibus suis remisit et quietum clamavit predictis religiosis et Ecclesie sue de Seleby omne jus et clamium quod vendicabat habere in omnibus terris et tenementis que dicti religiosi et sui tenentes tenent infra villam et territorium de Drax in loco qui dicitur le Nesse ex opposito ville de Routhecliff prout in quodam instrumento inde confecto quod dictis religiosis tradidit plenius continetur Pro hac autem remissione et quieta clamacione predicti religiosi dabunt singulis annis predicto Willelmo in tota vita sua apud manerium suum de Friston duo quarteria frumenti in crastino Palmarum Et in crastino Ascensionis eodem anno apud London[] post finem inter eos super predictis terris et tenementis levatum quadraginta solidos tantum ita quod ipse de cetero in tota vita sua nichil a predictis religiosis occasione convencionis predicte poterit exigere nisi tamen duo quarteria frumenti per annum Predictus vero Willelmus fideliter promisit quod ad predictam curiam in crastino Ascencionis eodem anno veniet personaliter apud Westmonasterium coram justiciariis domini Regis in Banco super memoratis terris et tenementis finalem concordiam facturus et levaturus sumptibus Abbatis Et nisi fecerit bene liceat predictis religiosis predicta duo quartarii frumenti simul cum xl solidisnumeral omnino detinere quousque eisdem super omnibus premissis plenaria satisfecerit In cuius rei testimonium partes huic scripto cyrograffato alternatim sigilia sua apposuerunt Hiis testibus domino Johanne de Belewe []