Charter Document - 02940774

Charter Document - 02940774


Charter Number: 02940774
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Convenit die Mercurii proxima ante festum Sancte Margarete Virginis anno Incarnacionis Dominice mcc septuagesimo octavo coram Johanne de Reygat Willelmo de Northburg justiciariis tunc apud Ebor sedentibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Nicholaum de Lund de Ebor et Agnetem uxorem ejus ex una parte et Abbatem de Seleby ex altera scilicet quod idem Nicholaus et Agnes uxor ejus concesserunt pro se et heredibus suis predicto Abbati et Ecclesie sue de Seleby quod ipsi quandocumque summoniti fuerint cyrograffari facient in curia domini Regis propriis sumptibus ipsius Abbatis unum toftum xx et v acras terre et acras more cum pertinenciis in Roucliff quam quidem terram idem Abbas habet ex composicione ipsorum Nicholai et Agnetis pro qua autem concessione et cirograffa faciendis idem Abbas dedit predicto Nicholao et Agneti uxori ejus viij marcas argenti die confeccionis hujus convencionis Et si acciderit quod iidem Nicholaus et Agnes uxor ejus vel eorum alter morte preveniente istam convencionem impedierit negaverit vel contraierit quominus cyrogaffata non sit seu non poterit modo predicto quis eorum superstes fuerit et heredes sui dabunt predicto Abbati et ecclesie sue octo marcas argenti quas recognoscunt se habere in depositum per ipsum Abbatem Et ad majorem hujus rei securitatem ex utraque parte affidaverunt et sigilla sua huic convencioni in predicte rei testimonium mutuo apposuerunt Hiis testibus domino Ricardo de Vescy []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Convenit die Mercurii proxima ante festum Sancte Margarete Virginis anno Incarnacionis Dominice mcc septuagesimo octavodate coram Johanne de Reygat Willelmo de Northburg justiciariis tunc apud Eborlocation sedentibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Nicholaum de Lund de Ebor et Agnetem uxorem ejus ex una parte et Abbatem de Seleby ex altera scilicet quod idem Nicholaus et Agnes uxor ejus concesserunt pro se et heredibus suis predicto Abbati et Ecclesie sue de Seleby quod ipsi quandocumque summoniti fuerint cyrograffari facient in curia domini Regis propriis sumptibus ipsius Abbatis unum toftum xx et v acrasnumeral terre et acras more cum pertinenciis in Roucliff quam quidem terram idem Abbas habet ex composicione ipsorum Nicholai et Agnetis pro qua autem concessione et cirograffa faciendis idem Abbas dedit predicto Nicholao et Agneti uxori ejus viij marcasnumeral argenti die confeccionis hujus convencionis Et si acciderit quod iidem Nicholaus et Agnes uxor ejus vel eorum alter morte preveniente istam convencionem impedierit negaverit vel contraierit quominus cyrogaffata non sit seu non poterit modo predicto quis eorum superstes fuerit et heredes sui dabunt predicto Abbati et ecclesie sue octo marcas argenti quas recognoscunt se habere in depositum per ipsum Abbatem Et ad majorem hujus rei securitatem ex utraque parte affidaverunt et sigilla sua huic convencioni in predicte rei testimonium mutuo apposuerunt Hiis testibus domino Ricardo de Vescy []