Charter Document - 02940764

Charter Document - 02940764


Charter Number: 02940764
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Submission
Date: 1262
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi quod cum inter nos Johannem de Hesel et Osmundum de Stuteuill de Eluele et Cotingham ecclesiarum rectores super decimas et jure parochiali de villa de Neuland et de campis qui nunc vocantur Neulandfeldes et de villa de Hull proparte scilicet ab Hundolfgote usque ad viam quae ducit ad passagium de Hull ac de Deringham Hauerflat Somergang Chauntergang item del Saltheng a loco qui vocatur Presteng versus austrum sicut Gundredesty se extendebat usque Hundolfgot et de le Wiches totaliter in libello convencionialem per me Johannem michi Osmundo judicialiter oblato contentis orta fuisset materia quaestionis tandem post varios processus inter nos habitus mediantibus amicis communibus de consensu virorum religiosorum Abbatis et Conventus de Seleby patronorum dictae ecclesiae de Eluele et nobilis viri domini Hugonis le Bygod patroni dictae ecclesiae de Cotingham sponte pure et absolute ordinacioni venerabilis patris domini Archiepiscopi Ebor quantum ad jus parochiale ac utriusque ecclesiae decimas in omnibus juramento a nobis corporaliter prestito nos et dictas ecclesias nostras submittimus in praedictis promittentes pro nobis et successoribus nostris nomine dictarum ecclesiarum nostrarum ordinacioni dicti patris in omnibus et singulis parituros renunciantes pro nobis et successoribus nostris impetratis omnibus et impetrandis per quae hujusmodi ordinacio poterit quoquo modo infirmari seu inpungnari In cujus rei testimonium praesentibus literis signa nostra una cum sigillo nostro praedicti venerabilis patris sunt appensa Datum apud Cawod iiii Idus Octobris anno graciae mcc sexagesimo primo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Noverint universi quod cum inter nos Johannem de Hesel et Osmundum de Stuteuill de Eluele et Cotingham ecclesiarum rectores super decimas et jure parochiali de villa de Neuland et de campis qui nunc vocantur Neulandfeldes et de villa de Hull proparte scilicet ab Hundolfgote usque ad viam quae ducit ad passagium de Hull ac de Deringham Hauerflat Somergang Chauntergang item del Saltheng a loco qui vocatur Presteng versus austrum sicut Gundredesty se extendebat usque Hundolfgot et de le Wiches totaliter in libello convencionialem per me Johannem michi Osmundo judicialiter oblato contentis orta fuisset materia quaestionis tandem post varios processus inter nos habitus mediantibus amicis communibus de consensu virorum religiosorum Abbatis et Conventus de Seleby patronorum dictae ecclesiae de Eluele et nobilis viri domini Hugonis le Bygod patroni dictae ecclesiae de Cotingham sponte pure et absolute ordinacioni venerabilis patris domini Archiepiscopi Ebor quantum ad jus parochiale ac utriusque ecclesiae decimas in omnibus juramento a nobis corporaliter prestito nos et dictas ecclesias nostras submittimus in praedictis promittentes pro nobis et successoribus nostris nomine dictarum ecclesiarum nostrarum ordinacioni dicti patris in omnibus et singulis parituros renunciantes pro nobis et successoribus nostris impetratis omnibus et impetrandis per quae hujusmodi ordinacio poterit quoquo modo infirmari seu inpungnari In cujus rei testimonium praesentibus literis signa nostra una cum sigillo nostro praedicti venerabilis patris sunt appensa Datum apud Cawodlocation iiii Idus Octobris anno graciae mcc sexagesimo primodate