Charter Document - 02940716

Charter Document - 02940716


Charter Number: 02940716
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1304
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine Cum super decimis provenientibus de nutrimentis animalium Willelmi Abbatis et Conventus Monasterii de Selby depascencium infra limites campi pertinenciarum manerii de Gunneby quae sunt in parochia Ecclesiae de Bubwith[] inter Magistrum Robertum de Ripplingham Cancellarium Ecclesiae beati Petri Ebor[] firmarium medietatis Ecclesiae praedictae de Bubbewith[] quae est de comuna capituli Ebor[] dictas decimas asserentem praedictae medietati et sibi nomine ejusdem Capituli tamquam firmario perpetuo de jure communi pertinere debere ex eo quod illi qui praedictum manerium tenuerunt decimas de nutrimentis animalium suorum dictae medietati solvere consueverunt antequam ad manus eorundem Abbatis et Conventus manerium pervenerat supradictum ex parte una et praefatos Abbatem et Conventum se ab hujusmodi exaccione decimarum per privilegium Sedis Apostolicae ipsis et Monasterio eorundem legittime concessum inmunes totaliter pretendentes ex altera orta fuisset dissencio seu materia quaestionis dictae partes hujusmodi dissencionis eventu dubio considerato ne circa litigiorum amfractus tributa animarum egencium consumerentur indebite ad pacis tramitem in praemissis de consilio jurisperitorum inductae solempnique tractatu super hiis hinc inde habito et utilitate tam praedictae medietatis Ecclesiae quam praefati monasterii pensata non modicum pro se et Ecclesiis predictis ac eciam nomine Ecclesiarum praedictarum de consensu Capituli Ebor expresso amicabiliter composuerunt ipsaque dissencio conquievit sub hac forma imperpetuum valitura ita videlicet quod praedicti Willelmus Abbas et Conventus vel eorum successores decimas aliquas de nutrimentis animalium suorum infra praedicta loca depascencium provenientes praedicto Magistro Roberto Cancellario et firmario praedictae medietatis vel alicui alteri firmario ejusdem medietatis qui pro tempore fuerit seu dicto Capitulo de cetero solvere minime teneantur nec eciam super eisdem decimis per eosdem seu eorundem aliquem aliqualiter inquietentur vel in posterum molestentur iidemque Abbas et Conventus pro bono pacis habend cum praedicto Capitulo Ebor solvent perpetuo annis singulis predicto Magistro Roberto vel suo procuratori in manerio firmae de Bubbewyth[] dum firmarius medietatis Ecclesiae praedictae fuerit suisque successoribus quibuscunque futuris in eadem medietate quinque solidos et sex denarios argenti infra octo dies a festo Pentecostes sub poena dupli solvendi eidem Magistro Roberto et cuicunque alteri firmario ejusdem medietatis ad festum Sancti Johannis Baptiste proximum sequens quociens suo termino de dicta pecunia non fuerit satisfactum peticione sortis principalis rata nichilominus permanente Protestanturque dicti Abbas et Conventus quod per hujusmodi composicionem et solucionem privilegiis Sedis Apostolicae eisdem Abbati et Conventui in praesenti competentibus quoad alias personas non renunciant nec intendunt aliqualiter renunciare nec eisdem in aliquo derogare Ad cujus rei memoriam praesentibus literis in modum cyrograffi confectis sigilla praedictorum Abbatis et Conventus et praedicti Cancellarii una cum sigillo Capituli praedicti Ebor alternatim sunt appensa Datum apud Ebor xiij Kaln Maii anno Domini mccc quarto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




In Dei nomine Cum super decimis provenientibus de nutrimentis animalium Willelmi Abbatis et Conventus Monasterii de Selby depascencium infra limites campi pertinenciarum manerii de Gunneby quae sunt in parochia Ecclesiae de Bubwith[] inter Magistrum Robertum de Ripplingham Cancellarium Ecclesiae beati Petri Ebor[] firmarium medietatis Ecclesiae praedictae de Bubbewith[] quae est de comuna capituli Ebor[] dictas decimas asserentem praedictae medietati et sibi nomine ejusdem Capituli tamquam firmario perpetuo de jure communi pertinere debere ex eo quod illi qui praedictum manerium tenuerunt decimas de nutrimentis animalium suorum dictae medietati solvere consueverunt antequam ad manus eorundem Abbatis et Conventus manerium pervenerat supradictum ex parte una et praefatos Abbatem et Conventum se ab hujusmodi exaccione decimarum per privilegium Sedis Apostolicae ipsis et Monasterio eorundem legittime concessum inmunes totaliter pretendentes ex altera orta fuisset dissencio seu materia quaestionis dictae partes hujusmodi dissencionis eventu dubio considerato ne circa litigiorum amfractus tributa animarum egencium consumerentur indebite ad pacis tramitem in praemissis de consilio jurisperitorum inductae solempnique tractatu super hiis hinc inde habito et utilitate tam praedictae medietatis Ecclesiae quam praefati monasterii pensata non modicum pro se et Ecclesiis predictis ac eciam nomine Ecclesiarum praedictarum de consensu Capituli Ebor expresso amicabiliter composuerunt ipsaque dissencio conquievit sub hac forma imperpetuum valitura ita videlicet quod praedicti Willelmus Abbas et Conventus vel eorum successores decimas aliquas de nutrimentis animalium suorum infra praedicta loca depascencium provenientes praedicto Magistro Roberto Cancellario et firmario praedictae medietatis vel alicui alteri firmario ejusdem medietatis qui pro tempore fuerit seu dicto Capitulo de cetero solvere minime teneantur nec eciam super eisdem decimis per eosdem seu eorundem aliquem aliqualiter inquietentur vel in posterum molestentur iidemque Abbas et Conventus pro bono pacis habend cum praedicto Capitulo Ebor solvent perpetuo annis singulis predicto Magistro Roberto vel suo procuratori in manerio firmae de Bubbewyth[] dum firmarius medietatis Ecclesiae praedictae fuerit suisque successoribus quibuscunque futuris in eadem medietate quinque solidos et sex denarios argenti infra octo dies a festo Pentecostes sub poena dupli solvendi eidem Magistro Roberto et cuicunque alteri firmario ejusdem medietatis ad festum Sancti Johannis Baptiste proximum sequens quociens suo termino de dicta pecunia non fuerit satisfactum peticione sortis principalis rata nichilominus permanente Protestanturque dicti Abbas et Conventus quod per hujusmodi composicionem et solucionem privilegiis Sedis Apostolicae eisdem Abbati et Conventui in praesenti competentibus quoad alias personas non renunciant nec intendunt aliqualiter renunciare nec eisdem in aliquo derogare Ad cujus rei memoriam praesentibus literis in modum cyrograffi confectis sigilla praedictorum Abbatis et Conventus et praedicti Cancellarii una cum sigillo Capituli praedicti Ebor alternatim sunt appensa Datum apud Ebor xiijnumeral Kaln Maii anno Domini mccc quartodate