Charter Document - 02920553

Charter Document - 02920553


Charter Number: 02920553
Cartulary Title: The Chartulary of St. John of Pontefract
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1251
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Franciscus filius Willelmi Goki de Ledesham sursum reddidi et hac presenti carta mea confirmavi atque omnino de me et heredibus meis inperpetuum quietam clamavi dominis meis priori et monachis de Pontefracto unam bovatam terre in territorio de Ledeshama cum tofto et crofto et prato ad dictam terram pertinentibus et cum omnibus aliis pertinentiis suis Illam scilicet bovatam terre quam pater meus emit de Willelmo de Batelay tenend et habend dictis monachis libere quiete pacifice et honorifice in perpetuum sine alicujus contradictione gravamine vel impedimento Ita quod nec ego prenominatus Robertus nec heredes mei nec aliquis alius per me vel pro me in dicta bovata terre nec in dictis tofto et crofto et prato vel pertinentiis suis aliquid juris vel clamii in posterum vendicabimus aut exigemus Pro hac autem sursum redditione confirmatione et mea presenti quieta clamatione dederunt mihi predicti monachi sex marcas argenti et unum quarterium frumenti in manibus Et ego dictus Robertus et heredes mei dictam bovatam terre cum dictis tofto et crofto et prato et cum omnibus aliis ad dictam terram infra villam de Ledesham et extra pertinentibus dictis monachis in perpetuum contra omnes homines warantizabimus ac defendemus Actum apud Ledesham anno gratie millesimo ducentesimo L primo infra octavas sancti Johannis Baptiste In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Johanne de Hoderode tunc senescallo de Pontefracto domino Roberto de Stapeltona domino Ricardo Walensi Willelmo de Fetherstan Hugone Biset Rogero Pateman de Ledesham et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Franciscus filius Willelmi Goki de Ledesham sursum reddidi et hac presenti carta mea confirmavi atque omnino de me et heredibus meis inperpetuum quietam clamavi dominis meis priori et monachis de Pontefracto unam bovatam terre in territorio de Ledeshama cum tofto et crofto et prato ad dictam terram pertinentibus et cum omnibus aliis pertinentiis suis Illam scilicet bovatam terre quam pater meus emit de Willelmo de Batelay tenend et habend dictis monachis libere quiete pacifice et honorifice in perpetuum sine alicujus contradictione gravamine vel impedimento Ita quod nec ego prenominatus Robertus nec heredes mei nec aliquis alius per me vel pro me in dicta bovata terre nec in dictis tofto et crofto et prato vel pertinentiis suis aliquid juris vel clamii in posterum vendicabimus aut exigemus Pro hac autem sursum redditione confirmatione et mea presenti quieta clamatione dederunt mihi predicti monachi sex marcas argenti et unum quarterium frumenti in manibus Et ego dictus Robertus et heredes mei dictam bovatam terre cum dictis tofto et crofto et prato et cum omnibus aliis ad dictam terram infra villam de Ledesham et extra pertinentibus dictis monachis in perpetuum contra omnes homines warantizabimus ac defendemus Actum apud Ledesham anno gratie millesimo ducentesimo L primodate infra octavas sancti Johannis Baptiste In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Johanne de Hoderode tunc senescallo de Pontefracto domino Roberto de Stapeltona domino Ricardo Walensi Willelmo de Fetherstan Hugone Biset Rogero Pateman de Ledesham et aliis