Charter Document - 02920311
| Charter Number: | 02920311 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary of St. John of Pontefract |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1184 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est Concordia facta in primo comitatu apud Ebor[acum] post festum sancti Johannis baptiste anno xxx regni Regis H[enrici] secundi coram Rainero dapifero Ranulfi de Glanvill tunc vicecomite Ebor[aci] et baronibus domini Regis qui tunc ibi aderant inter Hugonem Priorem de Pontefracto et monachos et Hugonem et Gaufridum filios Willelmi de Boeltona de media parte de Pechfeld unde placitum fuit inter eos Scilicet quod predicti H[ugo] Prior et monachi dederunt predicto Gaufrido unam bovata terre in Ledesham cum omnibus pertinentiis suis et toftum Ricardi cum ipso Ricardo et secta sua in feudo et hereditate de se tenenda per servitium vi denariorum iii ad festum sancti Martini et iii ad Pentecosten inde reddendorum annuatim consentiente et consedente predicto Hugone fratre suo qui totum jus suum quod habuit in Pekefeld eidem Gaufrido quietum clamavit Predicti quoque Hugo et Gaufridus filii Willelmi de Boeltona clamaverunt H[ugoni] priori et monachis de Pontefracto totam predictam partem suam de Pekfeld quietam inperpetuum de se et de heredibus suis Istam excambiam warantizabunt prior et monachi Gaufrido et heredibus suis et Gaufridus et heredes sui monachis contra omnes homines Hiis testibus Osberto de Baius Adam filio Petri et Thoma fratre suo Ada de Rainevill Petro filio Hauterive Maugero de Stivetona et Hugone filio suo Ricardo de Luttringtona Henrico clerico de Kellingtona Ada filio Ormi Ricardo filio Laising et aliis
Markups
Names Markup:
Hec est Concordia facta in primo comitatu apud Ebor[acum] post festum sancti Johannis baptiste anno xxx regni Regis H[enrici] secundidate coram Rainero dapiferoname Ranulfi de Glanvill tunc vicecomite Ebor[aci] et baronibus domini Regisname qui tunc ibi aderant inter Hugonem Priorem de Pontefracto et monachos et Hugonem et Gaufridum filios Willelmi de Boeltona de media parte de Pechfeld unde placitum fuit inter eos Scilicet quod predicti H[ugo] Prior et monachi dederunt predicto Gaufrido unam bovata terre in Ledesham cum omnibus pertinentiis suis et toftum Ricardi cum ipso Ricardo et secta sua in feudo et hereditate de se tenenda per servitium vi denariorumnumeral iii ad festum sancti Martini et iii ad Pentecosten inde reddendorum annuatim consentiente et consedente predicto Hugone fratre suo qui totum jus suum quod habuit in Pekefeld eidem Gaufrido quietum clamavit Predicti quoque Hugo et Gaufridus filii Willelmi de Boeltona clamaverunt H[ugoni] priori et monachis de Pontefracto totam predictam partem suam de Pekfeld quietam inperpetuum de se et de heredibus suis Istam excambiam warantizabunt prior et monachi Gaufrido et heredibus suis et Gaufridus et heredes sui monachis contra omnes homines Hiis testibus Osberto de Baius Adam filio Petri et Thoma fratre suo Ada de Rainevill Petro filio Hauterive Maugero de Stivetona et Hugone filio suo Ricardo de Luttringtona Henrico clerico de Kellingtona Ada filio Ormi Ricardo filio Laising et aliis
