Charter Document - 02920272
Charter Number: | 02920272 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of St. John of Pontefract |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1216 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Johannis de Bilama pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancti Johannis apostoli et evangeliste de Pontefracto et monachis ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam redditum quinque solidorum in villa de Bilama annuatim percipiendorum videlicet de Thoma filio Thome de Bilama decem et septem denarios pro una acra terre et dimidia et pro illo tofto quod de me tenuit de Alexandro filio Radulfi triginta unum denarios pro uno tofto et crofto et duabus acris terre quas de me tenuit et de Agnete filia Thome Fox duodecim denarios pro uno crofto et dimidia acra terre quam de me tenuit Dicti vero Thomas et heredes sui et Alexander et heredes sui et dicta Agnes et heredes sui reddent dictum redditum quinque solidorum dictis monachis ad duos anni terminos sicut prescriptum est Videlicet medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum sancti Martini in hyeme cum omnibus consuetudinibus releviis et auxillis que mihi et antecessoribus meis reddere consueverunt Pro hac autem donatione concessione et confirmatione dederunt mihi dicti monachi quinquaginta solidos argenti pre manibus in mea magna necessitate Et ego dictus Ricardus et heredes mei dictum redditum quinque solidorum cum homagiis omnium prenominatorum et cum omnibus servitiis et consuetudinibus mihi debitis vel debendis dictis monachis contra omnes homines inperpetuum warantizabimus protegemus ac defendemus In cujus rei testimonium tam pro me quam pro omnibus heredibus meis in perpetuum huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmno de Bilama Willelmo de Barewilla Henrico de Camera Willelmo filio Walteri Waltero filio Ricardi de Broddesworda et aliis