Charter Document - 02920240
Charter Number: | 02920240 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of St. John of Pontefract |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas presbiter dedi et concessi Gilleberto de Lasci et heredibus suis duas bovatas terre in Harewod tenend de me et heredibus meis libere et quiete in feudo et hereditate et has bovatas teneo de Henrico de Elandia libere et quiete in feudo et hereditate et inde cartam ejus habeo Concessi autem predictas bovatas predicto Gilleberto pro humagio suo et qua illas teneo depredicto servitio eadem libertate Henrico in bosco et plano in pratis et paschuis in terris in viis et semitis in stagnis et aquis et vivariis cum omnibus pertinentiis suis liberas et quietas ab omni servicio preter foraneum servicium propter tres solidos et propter calcaria trium denariorum quos Gillebertus reddet annuatim predicto Thome ad festum sancti Egidii et propter hoc dedit predictus Gillebertus predicto Thome unam marcam de recognitione in plenario wapentaco apud Clidh[] Hii sunt testes Eudo de Lungwils [] tunc senescallus Ricardus de Tanga Robertus filius Bernardi Alanus vicecomes [] Ricardus de Lewes Huffredus[] de Chirche Hospatitus de Salesburi Rogerus filius ejus Gillebertus de Derwent Hugo de Mittun Hugo de Eleuelho Jordanus de Cleytun Thomas filius Roberti Willelmus filius Roberti Nicholaus clericus et wapentacus