Charter Document - 02911323
Charter Number: | 02911323 |
---|---|
Cartulary Title: | Great Chartulary of Glastonbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus permissione divina abbas Glaston karissimis in Christo filiis et fratribus dulcissimis priori et conventui eiusdem loci salutem et sinceram in Domino caritatem Quia in id vere tendit condicionis humane defectus ut cum in pulvere quis dormierit non subsistat sancta est ut arbitor et salutis cogitacio quo vivens adhuc homo talem sibi apud posteros cum Dei adiutorio procuret in oracionibus et elemosinarum largicionibus post se habere memoriam quatinus postquam cum pietate dormicionem acceperit optimam inveniat repositam graciam apud Deum hac igitur consideracione ductus dulcissimi ex hiis que usus monasterii nostri meo tempore iustis modis dante domino adquirere potui modicum quiddam de vestro beneplacito et consensu do concedo presenti scripto confirmo et assigno vobis et successoribus vestris ad vestros et ipsorum usus proprios et perpetuos totum videlicet tenementum quod olim fuit Willelmi de Wynton[] in villa de Walton et totum tenementum quod quondam fuit Henrici Carectarii in Middilsowy et totum tenementum quod olim fuit Henrici Malerbe in Glaston cum messuagiis redditibus pratis pasturis et omnibus aliis pertinenciis et insuper vj s annui redditus quos levari fecimus de xij acris prati quas precentor Wellens ex concessione nostra et vestra tenet in clauso et defenso in mora de Wotton et j marcam annui redditus de xx acris prati quas succentor Wellens ex simili concessione tenet in clauso et defenso in mora predicta De simili eciam consensu vestro concedo et remitto vobis quod predicta tenementa in perpetuum sint quieta et libera erga nos et successores nostros et quoscunque ballivos nostros de prestacione quoruncunque reddituum et de omnibus consuetudinibus et serviciis que de dictis tenementis ad nos vel predecessores nostros pertinebant vel pertinere poterant salvis nobis et successoribus nostris sectis ad hundredum de Whytelegh[] et ad curias nostras Glaston de personis eorum quos mesuagia predicta futuris temporibus inhabitare contigerit in quibus hundredis et curiis si tenentes ipsorum tenementorum amerciari contigerint volo et concedo quod amerciamenta ipsa ad opus vestrum et non ad alios usus totaliter leventur et assignentur ita quod per manus elemosinarii monasterii Glaston qui pro tempore fuerit cui custodiam dictorum tenementorum et reddituum de vestro beneplacito assignandam et committandam duxi per visum et testimonium subprioris eiusdem monasterii ministretur vobis et successoribus vestris omni anno perpetuis temporibus die translacionis Sancti Benigni confessoris et die Beate Katerine virginis et martiris singulis vestrum una caritas boni vini et unum ferculum boni piscis atque in honore eorundem sanctorum et anime mee vestrarumque et predessorum et successorum vestrorum animarum atque omnium fidelium memoria utroque die xx s panis de predictis possessionibus pauperibus erogentur Et insuper cum Dominus animam meam de carcere huius tenulente carnis eduxerit ministretur vobis et successoribus vestris inde similiter per manus predicti elemosinarii et per visum et testimonium subprioris eiusdem omni anno die anniversario obitus mei perpetuis temporibus singulis vestrum j caritas boni vini et j ferculum boni piscis atque xx s panis in forma predicta errogentur pauperibus pro mea vestrisque et omnium fidelium animabus et de residuo predictorum si quod fuerit provideatur vobis et successoribus vestris per manus eorundem quantum melius fieri poterit certa porcio specierum Placeatque vobis queso suppliciter et successoribus vestris ipso die anniversario obitus mei singulis annis perpetuo pro anima mea caritatis intuitu sollempne celebrare officium exorantes altissimum ut me simul et vos in requie iubeat confoveri eterna [] Dat Glaston vi Non Marcii anno domini mccixxij
Markups
Names Markup:
Robertus permissione divina abbas Glaston karissimis in Christo filiis et fratribus dulcissimis priori et conventui eiusdem loci salutem et sinceram in Domino caritatem Quia in id vere tendit condicionis humane defectus ut cum in pulvere quis dormierit non subsistat sancta est ut arbitor et salutis cogitacio quo vivens adhuc homo talem sibi apud posteros cum Dei adiutorio procuret in oracionibus et elemosinarum largicionibus post se habere memoriam quatinus postquam cum pietate dormicionem acceperit optimam inveniat repositam graciam apud Deum hac igitur consideracione ductus dulcissimi ex hiis que usus monasterii nostri meo tempore iustis modis dante domino adquirere potui modicum quiddam de vestro beneplacito et consensu do concedo presenti scripto confirmo et assigno vobis et successoribus vestris ad vestros et ipsorum usus proprios et perpetuos totum videlicet tenementum quod olim fuit Willelmi de Wynton[] in villa de Walton et totum tenementum quod quondam fuit Henrici Carectarii in Middilsowy et totum tenementum quod olim fuit Henrici Malerbe in Glaston cum messuagiis redditibus pratis pasturis et omnibus aliis pertinenciis et insuper vj snumeral annui redditus quos levari fecimus de xijnumeral acris prati quas precentor Wellens ex concessione nostra et vestra tenet in clauso et defenso in mora de Wotton et jnumeral marcam annui redditus de xxnumeral acris prati quas succentor Wellens ex simili concessione tenet in clauso et defenso in mora predicta De simili eciam consensu vestro concedo et remitto vobis quod predicta tenementa in perpetuum sint quieta et libera erga nos et successores nostros et quoscunque ballivos nostros de prestacione quoruncunque reddituum et de omnibus consuetudinibus et serviciis que de dictis tenementis ad nos vel predecessores nostros pertinebant vel pertinere poterant salvis nobis et successoribus nostris sectis ad hundredum de Whytelegh[] et ad curias nostras Glaston de personis eorum quos mesuagia predicta futuris temporibus inhabitare contigerit in quibus hundredis et curiis si tenentes ipsorum tenementorum amerciari contigerint volo et concedo quod amerciamenta ipsa ad opus vestrum et non ad alios usus totaliter leventur et assignentur ita quod per manus elemosinarii monasterii Glaston qui pro tempore fuerit cui custodiam dictorum tenementorum et reddituum de vestro beneplacito assignandam et committandam duxi per visum et testimonium subprioris eiusdem monasterii ministretur vobis et successoribus vestris omni anno perpetuis temporibus die translacionis Sancti Benigni confessoris et die Beate Katerine virginis et martiris singulis vestrum una caritas boni vini et unum ferculum boni piscis atque in honore eorundem sanctorum et anime mee vestrarumque et predessorum et successorum vestrorum animarum atque omnium fidelium memoria utroque die xx snumeral panis de predictis possessionibus pauperibus erogentur Et insuper cum Dominus animam meam de carcere huius tenulente carnis eduxerit ministretur vobis et successoribus vestris inde similiter per manus predicti elemosinarii et per visum et testimonium subprioris eiusdem omni anno die anniversario obitus mei perpetuis temporibus singulis vestrum jnumeral caritas boni vini et jnumeral ferculum boni piscis atque xx snumeral panis in forma predicta errogentur pauperibus pro mea vestrisque et omnium fidelium animabus et de residuo predictorum si quod fuerit provideatur vobis et successoribus vestris per manus eorundem quantum melius fieri poterit certa porcio specierum Placeatque vobis queso suppliciter et successoribus vestris ipso die anniversario obitus mei singulis annis perpetuo pro anima mea caritatis intuitu sollempne celebrare officium exorantes altissimum ut me simul et vos in requie iubeat confoveri eterna [] Dat Glastonlocation vi Non Marcii anno domini mccixxijdate