Charter Document - 02911319

Charter Document - 02911319


Charter Number: 02911319
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus [] Willelmus Dei gracia Bathon et Wellen episcopus eternam in Dno salutem Cum Michael abbas Glaston pauperes Christi qui in elemosinaria in boriali parte ecclesie Sancti Johannis Glaston olim sita refici et residere consueverunt ad placeam quamdam iuxta parcum Glaston quam Robertus Walens[] aliquando tenuit duxerit ex certis causis transferendos eiusque in eadem placea receptaculum tutum et ydoneum ad inhabitandum de novo construxerit nos considerantes ipsius elemosinarie translacionem ex certis causis esse perutilem ac honestam quod ab ipso abbate circa id provide factum esse dinoscitur duximus acceptandum concedentes auctoritate pontificali ut in dicta elemosinaria altare erigeri et per capellanos idoneos valeat facere ministrari Nos autem vel successores nostri in dicta elemosinaria vel eiusdem ministris occasione predicte translacionis nichil amplius racione iurisdictionis ordinarie ullo tempore vendicabimus vel poterimus vendicare nisi quatenus et aliis clericis seu capellanis vel rectoribus ecclesiarum in septem ecclesiis Glaston a iurisdictione archidiacioni exemptis existentibus consuevimus vel debuimus vendicare ita tamen quod preter conscienciam nostram vel successorum nostrorum pauperes in dicta elemosinaria residentes habitum nec assumant nec deferant [] Dat apud Woky xvj Kal Septembr anno Dni mcclj et pontificatus nostri iiij

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Omnibus Christi fidelibus [] Willelmus Dei gracia Bathon et Wellen episcopusname eternam in Dno salutem Cum Michael abbas Glaston pauperes Christi qui in elemosinaria in boriali parte ecclesie Sancti Johannis Glaston olim sita refici et residere consueverunt ad placeam quamdam iuxta parcum Glaston quam Robertus Walens[] aliquando tenuit duxerit ex certis causis transferendos eiusque in eadem placea receptaculum tutum et ydoneum ad inhabitandum de novo construxerit nos considerantes ipsius elemosinarie translacionem ex certis causis esse perutilem ac honestam quod ab ipso abbate circa id provide factum esse dinoscitur duximus acceptandum concedentes auctoritate pontificali ut in dicta elemosinaria altare erigeri et per capellanos idoneos valeat facere ministrari Nos autem vel successores nostri in dicta elemosinaria vel eiusdem ministris occasione predicte translacionis nichil amplius racione iurisdictionis ordinarie ullo tempore vendicabimus vel poterimus vendicare nisi quatenus et aliis clericis seu capellanis vel rectoribus ecclesiarum in septem ecclesiis Glaston a iurisdictione archidiacioni exemptis existentibus consuevimus vel debuimus vendicare ita tamen quod preter conscienciam nostram vel successorum nostrorum pauperes in dicta elemosinaria residentes habitum nec assumant nec deferant [] Dat apud Wokylocation xvj Kal Septembr anno Dni mcclj et pontificatus nostri iiijdate