Charter Document - 02911295
Charter Number: | 02911295 |
---|---|
Cartulary Title: | Great Chartulary of Glastonbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Marleberg[] vigilia Beatorum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxxv coram ipso domino rege Radulpho filio Nicholai et Johanne de Lexinton[] tunc senescallo Gilberto de Segrave et Henrico de Breynton[] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum de Aysshebury querentum et Michaelem abbatem Glaston inpedientem per Johannem de Salseto positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de j virgata et v acris terre et iij acris prati cum pertinenciis in Edwyneston[] unde placitum convencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram et pratum cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue Glaston Et pro hac recognicione fine et concordia predictus abbas concessit eidem Roberto totam predictam terram et pratum cum pertinenciis habend et tenend eidem Roberto de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota vita ipsius Roberti reddendo inde per annum vj s et vj d ad iiij anni terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis ij s vj d et ad Natale domini ij s et ad Pascha xij d et a Nativitatem Sancti Johannis Baptiste xij d et faciendo sectas ad hundredum ipsius abbatis de Aysshebury pro omni servicio et post mortem predicti Roberti tota predicta terra et pratum cum pertinenciis revertentur ad eundem abbatem et successores suos et ad ecclesiam suam predictam quieta de heredibus predicti Roberti in perpetuum Et sciendum est quod non licebit eidem Roberto de predictis terra et prato cum pertinenciis aliquid dare vendere invadiare vel aliquo modo alienare quin tota predicta terra et pratum cum pertinenciis post mortem ipsius Roberti secundum quod predictum est revertantur ad predictum abbatem et successores suos et ad ecclesiam suam Glaston in perpetuum []
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Marleberg[] vigilia Beatorum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxxvdate coram ipso domino rege Radulpho filio Nicholai et Johanne de Lexinton[] tunc senescallo Gilberto de Segrave et Henrico de Breynton[] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum de Aysshebury querentum et Michaelem abbatem Glaston inpedientem per Johannem de Salseto positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de jnumeral virgata et vnumeral acris terre et iijnumeral acris prati cum pertinenciis in Edwyneston[] unde placitum convencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram et pratum cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue Glaston Et pro hac recognicione fine et concordia predictus abbas concessit eidem Roberto totam predictam terram et pratum cum pertinenciis habend et tenend eidem Roberto de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota vita ipsius Roberti reddendo inde per annum vjnumeral s et vjnumeral d ad iiijnumeral anni terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis ijnumeral s vjnumeral d et ad Natale domini ijnumeral s et ad Pascha xijnumeral d et a Nativitatem Sancti Johannis Baptiste xijnumeral d et faciendo sectas ad hundredum ipsius abbatis de Aysshebury pro omni servicio et post mortem predicti Roberti tota predicta terra et pratum cum pertinenciis revertentur ad eundem abbatem et successores suos et ad ecclesiam suam predictam quieta de heredibus predicti Roberti in perpetuum Et sciendum est quod non licebit eidem Roberto de predictis terra et prato cum pertinenciis aliquid dare vendere invadiare vel aliquo modo alienare quin tota predicta terra et pratum cum pertinenciis post mortem ipsius Roberti secundum quod predictum est revertantur ad predictum abbatem et successores suos et ad ecclesiam suam Glaston in perpetuum []