Charter Document - 02911140
Charter Number: | 02911140 |
---|---|
Cartulary Title: | Great Chartulary of Glastonbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus hominibus ad quos presens scriptura pervenerit quod nos Johannes de Cancia permissione divina abbas Glaston et eiusdem loci conventus unanimi assensu nostro damus et concedimus Deo et Sancte Dei genitrici Marie ac beato Petro et Sancto Edwoldo patronis ecclesie de Cernelio Gilbertoque abbati et eiusdem loci conventui et monasterio suo predicto in perpetuum unum fontem aque in manerio nostro de Boclond[] surgentem in campo de parva Minterne qui vocatur Ruggewell[] una cum ix pedibus terre undique a dicto fonte circumquaque adiacentibus inmediate et similiter cursum eiusdem fontis per medium terre nostre usque ad ripam que fluit ad abbathiam predictam continentem iij pedes et di pedem in latitudine et xl et viij pedes in longitudine sicut decurrebat ante confectionem istius scripti salva tamen nobis et successoribus nostris pro hominibus nostris ibidem de Mynterne de eodem fonte porcione aque sufficienti tam pro ipsis quam animalibus et pecoribus suis adaquandis et aeysiandis quandocunque et quoscienscunque ipsos contigerit habere necesse habend et tenend de nobis et successoribus nostris ac monasterio nostro Glaston dictis abbati et conventui eorunque successoribus ac predicto monasterio suo de Cernelio in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Habeantque nos et successores nostros in oracionibus et in omnibus beneficiis que per ipsos et successores fiant in posterum tam in vita quam in morte specialiter recomendatos Volumus insuper et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod prefati abbas et conventus et eorum successores liberum habeant accessum et recessum ad predictum fontem emendandum et mundandum et similiter cursum suum purgandum quoscienscunque fuerit necesse per spacium dictorum xl et viij pedum longitudinis et iij pedum et di pedis latitudinis [] Dat in capitulo nostro Glaston die Sancti Edwardi regis et martiris anno domini mcclxxxxvi
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus hominibus ad quos presens scriptura pervenerit quod nos Johannes de Cancia permissione divina abbas Glaston et eiusdem loci conventus unanimi assensu nostro damus et concedimus Deo et Sancte Dei genitrici Marie ac beato Petro et Sancto Edwoldo patronis ecclesie de Cernelio Gilbertoque abbati et eiusdem loci conventui et monasterio suo predicto in perpetuum unum fontem aque in manerio nostro de Boclond[] surgentem in campo de parva Minterne qui vocatur Ruggewell[] una cum ixnumeral pedibus terre undique a dicto fonte circumquaque adiacentibus inmediate et similiter cursum eiusdem fontis per medium terre nostre usque ad ripam que fluit ad abbathiam predictam continentem iijnumeral pedes et dinumeral pedem in latitudine et xlnumeral et viijnumeral pedes in longitudine sicut decurrebat ante confectionem istius scripti salva tamen nobis et successoribus nostris pro hominibus nostris ibidem de Mynterne de eodem fonte porcione aque sufficienti tam pro ipsis quam animalibus et pecoribus suis adaquandis et aeysiandis quandocunque et quoscienscunque ipsos contigerit habere necesse habend et tenend de nobis et successoribus nostris ac monasterio nostro Glaston dictis abbati et conventui eorunque successoribus ac predicto monasterio suo de Cernelio in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Habeantque nos et successores nostros in oracionibus et in omnibus beneficiis que per ipsos et successores fiant in posterum tam in vita quam in morte specialiter recomendatos Volumus insuper et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod prefati abbas et conventus et eorum successores liberum habeant accessum et recessum ad predictum fontem emendandum et mundandum et similiter cursum suum purgandum quoscienscunque fuerit necesse per spacium dictorum xlnumeral et viijnumeral pedum longitudinis et iijnumeral pedum et dinumeral pedis latitudinis [] Dat in capitulo nostro Glaston die Sancti Edwardi regis et martiris anno domini mcclxxxxvidate