Charter Document - 02911136

Charter Document - 02911136


Charter Number: 02911136
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1301
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno domini mcccj die Sancti Aldelmi mense May cum diverse contenciones mote essent inter Johannem abbatem et conventum Glaston ex parte una et Walterum abbatem et conventum de Middilton ex altera super pluribus causis et purpresturis factis in diversis locis per eosdem abbates in procinctu manerii ipsius abbatis Glaston de Boclond[] et terris ipsius abbatis de Middilton in Knoll et Boclond[] ita convenit inter eos scilicet quod tam predicti abbas et conventus Glaston quam predicti abbas et conventus de Middilton mutuo concesserunt quod omnes purpresture et clausa tam per ipsos quam per predecessores suos facta et levata eis remaneant in suo seperabili et inpruyata et inpruyanda sicut fuerunt die qua hec convencio facta fuit ita quod abbas Glaston et conventus nec successores sui nec abbas de Middilton nec conventus nec successores sui aliquam purpresturam facere in predictis maneriis de detero seu inclaudere possint nisi consensu mutuo mediante Predicti vero abbas et conventus Glaston pro se et successoribus suis in excambio concesserunt eisdem abbati et conventui de Middilton[] eorunque successoribus j acram terre cum pertinenciis suis in Boclond[] iacentem in crofta ipsius abbatis de Middilton[] que appellatur Charnhull[] quam acram Thomas Ysac tenuit et quod predicti abbas et conventus de Middilton[] et successores sui ipsam acram simul cum eadem crofta claudere et inpruyare possint et in suo seperabili tenere in perpetuum ita quod si averia predictorum abbatis et conventus Glaston aut successorum vel hominum suorum pro defectu racionabilis clausi ingrediantur clausura vel alia clausa vel purpresturas ipsius abbatis non imparcantur sed sine dampno debent refugari et si fuerint imparcata ea habeant quieta Pro hac vero acra dicti abbas et conventus de Middilton[] concesserunt prefatis abbati et conventui Glaston eorunque successoribus j acram in dominico suo in Boclond[] in excambio pro acra antedicta que iacet in Wydecomb[] et vocatur Smythesacr[] habend et tenend dictis abbati et conventui Glaston eorunque successoribus in perpetuum Et si contingat averia predictorum abbatis et conventus de Middilton[] aut successorum vel hominum suorum ingredi clausa vel eciam purpresturas dictorum abbatis et conventus Glaston pro defectu racionabilis clausi non inparcantur sed sine dampno debent refugari et si fortassis fuerint inparcata sine aliqua difficultate debent relaxari Dicti vero abbas et conventus de Middilton consesserunt pro se et successoribus suis quod predicti abbas et conventus Glaston claudere et inpruyare possint ij acras more et alneti in manerio suo predicto apud Belheye iuxta tenementum Willelmi Mody quas dictus Willelmus Mody ante presentis scripti confectionem claudere incepit et eas in suo seperabili tenere quietas sine calumpnia exaccione seu inpedimento ipsorum abbatis et conventus de Middilton in perpetuum Consesserunt eciam dicti abbas et conventus Glaston pro se et successoribus suis dictis abbati et conventui de Middilton et successoribus suis et hominibus ipsius abbatis de Middilton de Knolle communam pasture cum omnibus averiis suis in Lemmanescomb[] et alibi sicut antiquitus habere consueverunt [] Hiis testibus dominis Henrico Toner[] Radulpho de Rokeford[] Johanne de Melebourn[] militibus Roberto de Farindon[] Willelmo de Blakemor et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno domini mcccj die Sancti Aldelmi mense Maydate cum diverse contenciones mote essent inter Johannem abbatem et conventum Glaston ex parte una et Walterum abbatem et conventum de Middilton ex altera super pluribus causis et purpresturis factis in diversis locis per eosdem abbates in procinctu manerii ipsius abbatis Glaston de Boclond[] et terris ipsius abbatis de Middilton in Knoll et Boclond[] ita convenit inter eos scilicet quod tam predicti abbas et conventus Glaston quam predicti abbas et conventus de Middilton mutuo concesserunt quod omnes purpresture et clausa tam per ipsos quam per predecessores suos facta et levata eis remaneant in suo seperabili et inpruyata et inpruyanda sicut fuerunt die qua hec convencio facta fuit ita quod abbas Glaston et conventus nec successores sui nec abbas de Middilton nec conventus nec successores sui aliquam purpresturam facere in predictis maneriis de detero seu inclaudere possint nisi consensu mutuo mediante Predicti vero abbas et conventus Glaston pro se et successoribus suis in excambio concesserunt eisdem abbati et conventui de Middilton[] eorunque successoribus jnumeral acram terre cum pertinenciis suis in Boclond[] iacentem in crofta ipsius abbatis de Middilton[] que appellatur Charnhull[] quam acram Thomas Ysac tenuit et quod predicti abbas et conventus de Middilton[] et successores sui ipsam acram simul cum eadem crofta claudere et inpruyare possint et in suo seperabili tenere in perpetuum ita quod si averia predictorum abbatis et conventus Glaston aut successorum vel hominum suorum pro defectu racionabilis clausi ingrediantur clausura vel alia clausa vel purpresturas ipsius abbatis non imparcantur sed sine dampno debent refugari et si fuerint imparcata ea habeant quieta Pro hac vero acra dicti abbas et conventus de Middilton[] concesserunt prefatis abbati et conventui Glaston eorunque successoribus jnumeral acram in dominico suo in Boclond[] in excambio pro acra antedicta que iacet in Wydecomb[] et vocatur Smythesacr[] habend et tenend dictis abbati et conventui Glaston eorunque successoribus in perpetuum Et si contingat averia predictorum abbatis et conventus de Middilton[] aut successorum vel hominum suorum ingredi clausa vel eciam purpresturas dictorum abbatis et conventus Glaston pro defectu racionabilis clausi non inparcantur sed sine dampno debent refugari et si fortassis fuerint inparcata sine aliqua difficultate debent relaxari Dicti vero abbas et conventus de Middilton consesserunt pro se et successoribus suis quod predicti abbas et conventus Glaston claudere et inpruyare possint ijnumeral acras more et alneti in manerio suo predicto apud Belheye iuxta tenementum Willelmi Mody quas dictus Willelmus Mody ante presentis scripti confectionem claudere incepit et eas in suo seperabili tenere quietas sine calumpnia exaccione seu inpedimento ipsorum abbatis et conventus de Middilton in perpetuum Consesserunt eciam dicti abbas et conventus Glaston pro se et successoribus suis dictis abbati et conventui de Middilton et successoribus suis et hominibus ipsius abbatis de Middilton de Knolle communam pasture cum omnibus averiis suis in Lemmanescomb[] et alibi sicut antiquitus habere consueverunt [] Hiis testibus dominis Henrico Toner[] Radulpho de Rokeford[] Johanne de Melebourn[] militibus Roberto de Farindon[] Willelmo de Blakemor et aliis