Charter Document - 02910997
Charter Number: | 02910997 |
---|---|
Cartulary Title: | Great Chartulary of Glastonbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Radulphus de Countevile salutem in Dno Noverit universitas vestra me relaxasse et quietumclamasse dno Johanni Dei gracia abbati Glaston et eiusdem loci conventui totum ius et clameum quod habui vel habere potui in iiij batellatis buschie de alneto in quibus dicti abbas et conventus michi annuatim per eorum scriptum ad focum tenebantur ita quod de cetero de dicta buschia exigenda ab eisdem penitus sim exclusus et si iidem abbas et conventus presens scriptum emendare voluerint in aliquo quociens eisdem placuerit id eis pro voluntate eorum paratus ero obedire et facere Pro hac autem relaxacione et quietaclamancia dederunt michi dicti abbas et conventus lxxx cheverones de alneto pre manibus [] Dat Glaston die Dominica proxima ante festum Translacionis Beati Thome anno Dni mcclxxvj
Markups
Names Markup:
Omnibus [] Radulphus de Countevile salutem in Dno Noverit universitas vestra me relaxasse et quietumclamasse dno Johanni Dei gracia abbati Glaston et eiusdem loci conventui totum ius et clameum quod habui vel habere potui in iiijnumeral batellatis buschie de alneto in quibus dicti abbas et conventus michi annuatim per eorum scriptum ad focum tenebantur ita quod de cetero de dicta buschia exigenda ab eisdem penitus sim exclusus et si iidem abbas et conventus presens scriptum emendare voluerint in aliquo quociens eisdem placuerit id eis pro voluntate eorum paratus ero obedire et facere Pro hac autem relaxacione et quietaclamancia dederunt michi dicti abbas et conventus lxxxnumeral cheverones de alneto pre manibus [] Dat Glaston die Dominica proxima ante festum Translacionis Beati Thome anno Dni mcclxxvjdate