Charter Document - 02910745

Charter Document - 02910745


Charter Number: 02910745
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus [] Elias Cotel salutem in Dno Cum per mortem dne Alicie de Legh[] ius michi competat in dominio servicii tenementi quod fuit predicte Alicie de Legh[] in quo quidem dominio servicii dns Elias de la Mare clameum et calumpniam apponit volens pericula et inimicitias evitare ad peticionem dominorum Rogeri de Peauton[] Philippi de Wyk[] Martini de Legh[] et aliorum amicorum nostrorum et de voluntate dicti dni Elie de la Mare tenore presencium me obligavi dno Roberto abbati Glaston sub pena amissionis tocius tenementi mei de Coscumbe promittendo bona fide et integre protestando me nolle predictum tenementum de Legh[] ingredi causa seysine capiende seu optinende de huiusmodi dominio servicii ante reditum predicti dni abbatis apud Glaston de curia dni regis sed volo quod salva sit dicto dno Martino de Legh[] seysina quam habet de tenemento predicto et quod predictus dns abbas seisinam similiter teneat de eodem per ballivos suos tanquam dominus capitalis ita quod nisi in presencia predicti dni abbatis aut prius per alios amicos contencio inter predictum dnm Eliam de la Mare et me super iure et calumpnia predicti servicii possit pacifice terminari liceat michi sine contradictione ius meum prosequi super hoc secundum quod melius viderit expedire [] Et ad maiorem securitatem dns Rogerus de Peauton[] ad meam instanciam pro me esse constituens manucaptorem sub pena amissionis tocius tenementi sui de Peauton[] ad opus predicti dni abbatis retinendi si fides in premissis per me non fuerit observata presenti scripto sigillum suum similiter apposuit Hiis testibus dnis Philippo de Wyk[] Martino de Legh[] militibus Reginaldo de Ivethorn[] Rogero le Tok[] Roberto de Wotton[] et aliis Dat Glaston in vigilia Nativitatis Beate Marie anno Dni mcclxiij eodem modo se obligat Elias de la Mare submittens caucionem manerii sui de Nony et pro eo manucepit dns Martinus de Legh[] sub ypoteca tenementi sui de Chureton[] dat die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus [] Elias Cotel salutem in Dno Cum per mortem dne Alicie de Legh[] ius michi competat in dominio servicii tenementi quod fuit predicte Alicie de Legh[] in quo quidem dominio servicii dns Elias de la Mare clameum et calumpniam apponit volens pericula et inimicitias evitare ad peticionem dominorum Rogeri de Peauton[] Philippi de Wyk[] Martini de Legh[] et aliorum amicorum nostrorum et de voluntate dicti dni Elie de la Mare tenore presencium me obligavi dno Roberto abbati Glaston sub pena amissionis tocius tenementi mei de Coscumbe promittendo bona fide et integre protestando me nolle predictum tenementum de Legh[] ingredi causa seysine capiende seu optinende de huiusmodi dominio servicii ante reditum predicti dni abbatis apud Glaston de curia dni regis sed volo quod salva sit dicto dno Martino de Legh[] seysina quam habet de tenemento predicto et quod predictus dns abbas seisinam similiter teneat de eodem per ballivos suos tanquam dominus capitalis ita quod nisi in presencia predicti dni abbatis aut prius per alios amicos contencio inter predictum dnm Eliam de la Mare et me super iure et calumpnia predicti servicii possit pacifice terminari liceat michi sine contradictione ius meum prosequi super hoc secundum quod melius viderit expedire [] Et ad maiorem securitatem dns Rogerus de Peauton[] ad meam instanciam pro me esse constituens manucaptorem sub pena amissionis tocius tenementi sui de Peauton[] ad opus predicti dni abbatis retinendi si fides in premissis per me non fuerit observata presenti scripto sigillum suum similiter apposuit Hiis testibus dnis Philippo de Wyk[] Martino de Legh[] militibus Reginaldo de Ivethorn[] Rogero le Tok[] Roberto de Wotton[] et aliis Dat Glaston in vigilia Nativitatis Beate Marie anno Dni mcclxiijdate eodem modo se obligat Elias de la Mare submittens caucionem manerii sui de Nony et pro eo manucepit dns Martinus de Legh[] sub ypoteca tenementi sui de Chureton[] dat die et anno supradictis