Charter Document - 02900632

Charter Document - 02900632


Charter Number: 02900632
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1256
Date type: Internal, Abbot-Prior, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini abbatis Glaston apud Glaston in crastino Assumpcionis Beate Marie virginis anno Rogeri abbatis iiij coram Johanne de Aure Willelmo Malet Thoma Trivet et Ricardo de Havering[] iusticiariis itinerantibus infra xij hydas Glaston ad instanciam dicti Rogeri abbatis et aliis domini abbatis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ceciliam et Luciam de Estrete petentes et Aviciam de Estret[] deforciantem de dimidia virgata terre cum pertinenciis in Westpennard unde placitum warentie carte summonitum fuit inter eas in eadem curia scilicet quod predicta Avicia warentizavit predictis Cecilie et Lucie dictam terram cum pertinenciis et recognovit dictam terram esse ius ipsarum Cecilie et Lucie sicut eam quam habuit de dono suo tenend et habend dictam terram cum pertinenciis eidem Cecilie et heredibus que de carne sua exierint de capitalibus dominis feodi illius faciendo inde eisdem dominis omnia servicia que ad dictam terram pertinent et si contingat quod predicta Cecilia sine heredibus de carne sua legitime procreatis in fata decesserit dicta dimidia virgata terre cum pertinenciis plene revertatur prefate Lucie sorori ipsius Cecilie tenend et habend dictam terram cum pertinenciis eidem Lucie et heredibus suis iure hereditario in perpetuum de dominis feodi faciendo inde ipsis dominis servicia debita et consueta []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini abbatis Glaston apud Glaston in crastino Assumpcionis Beate Marie virginis anno Rogeri abbatis iiijdate coram Johanne de Aure Willelmo Malet Thoma Trivet et Ricardo de Havering[] iusticiariis itinerantibus infra xijnumeral hydas Glaston ad instanciam dicti Rogeri abbatis et aliis domini abbatis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ceciliam et Luciam de Estrete petentes et Aviciam de Estret[] deforciantem de dimidia virgata terre cum pertinenciis in Westpennard unde placitum warentie carte summonitum fuit inter eas in eadem curia scilicet quod predicta Avicia warentizavit predictis Cecilie et Lucie dictam terram cum pertinenciis et recognovit dictam terram esse ius ipsarum Cecilie et Lucie sicut eam quam habuit de dono suo tenend et habend dictam terram cum pertinenciis eidem Cecilie et heredibus que de carne sua exierint de capitalibus dominis feodi illius faciendo inde eisdem dominis omnia servicia que ad dictam terram pertinent et si contingat quod predicta Cecilia sine heredibus de carne sua legitime procreatis in fata decesserit dicta dimidia virgata terre cum pertinenciis plene revertatur prefate Lucie sorori ipsius Cecilie tenend et habend dictam terram cum pertinenciis eidem Lucie et heredibus suis iure hereditario in perpetuum de dominis feodi faciendo inde ipsis dominis servicia debita et consueta []