Charter Document - 02900567
Charter Number: | 02900567 |
---|---|
Cartulary Title: | Great Chartulary of Glastonbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus [] Philippus Drugeman de Glaston salutem in Dno Noverit universitas vestra me concessisse [] Radulpho le Kyng[] j mesuagium cum pertinenciis in villa Glaston in vico de Northlod[] quod situm est inter tenementum quod fuit Petri Dispensatoris et Durandi Cissoris pro ij marcis et di argenti quas dictus Radulphus michi dedit habend et tenend dicto Radulpho et heredibus sive assignatis suis libere et quiete sicut carta quam ego dicto Radulpho feci proportat et testatur Et si contingat [quod absit] quod ego Philippus vel heredes mei dicto Radulpho et heredibus suis sive assignatis suis dictum mesuagium cum pertinenciis warantizare non poterimus volo et concedo pro me et heredibus meis quod senescalli et ballivi Glaston qui pro tempore fuerint distringent me et heredes meos per omnes terras nostras et omnia catalla nostra de die in diem quousque dicto Radulpho et heredibus sive assignatis suis equivalens excambium in villa Glaston per visum bonorum virorum fecerimus Et si [quod absit] ego Philippus vel heredes mei tenementum non habuerimus quod sufficiat ad dictum excambium faciendum volo et concedo pro me et heredibus et executoribus nostris quod nulla fiat testamenti nostri execucio vel alicuius debiti solucio quousque de bonis nostris dicto Radulpho et heredibus sive assignatis de pecunia persoluta et sumptibus quod apposuerit ad dictum tenementum emendandum plene fuerit satisfactum Et ad hec omnia predicta fideliter observanda affidavi subiciens me et heredes meos districioni et cohercioni archidiaconi loci vel eius officialis et ballivorum Glaston qui pro tempore fuerint quod nos compellant sicut cicius et pocius poterunt per omnia bona nostra mobilia et inmobilia sine contradictione ad predicta facienda renunciando omni iuris et facti remedio impetrati sive impetrandi que nobis contra predicta competere posset Et ne istud futuris temporibus devenire possit in dubium presenti scripture sigillum meum apposui Actum in Pascha anno Dni mcclix
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus [] Philippus Drugeman de Glaston salutem in Dno Noverit universitas vestra me concessisse [] Radulpho le Kyng[] jnumeral mesuagium cum pertinenciis in villa Glaston in vico de Northlod[] quod situm est inter tenementum quod fuit Petri Dispensatoris et Durandi Cissoris pro ijnumeral marcis et di argenti quas dictus Radulphus michi dedit habend et tenend dicto Radulpho et heredibus sive assignatis suis libere et quiete sicut carta quam ego dicto Radulpho feci proportat et testatur Et si contingat [quod absit] quod ego Philippus vel heredes mei dicto Radulpho et heredibus suis sive assignatis suis dictum mesuagium cum pertinenciis warantizare non poterimus volo et concedo pro me et heredibus meis quod senescalli et ballivi Glaston qui pro tempore fuerint distringent me et heredes meos per omnes terras nostras et omnia catalla nostra de die in diem quousque dicto Radulpho et heredibus sive assignatis suis equivalens excambium in villa Glaston per visum bonorum virorum fecerimus Et si [quod absit] ego Philippus vel heredes mei tenementum non habuerimus quod sufficiat ad dictum excambium faciendum volo et concedo pro me et heredibus et executoribus nostris quod nulla fiat testamenti nostri execucio vel alicuius debiti solucio quousque de bonis nostris dicto Radulpho et heredibus sive assignatis de pecunia persoluta et sumptibus quod apposuerit ad dictum tenementum emendandum plene fuerit satisfactum Et ad hec omnia predicta fideliter observanda affidavi subiciens me et heredes meos districioni et cohercioni archidiaconi loci vel eius officialis et ballivorum Glaston qui pro tempore fuerint quod nos compellant sicut cicius et pocius poterunt per omnia bona nostra mobilia et inmobilia sine contradictione ad predicta facienda renunciando omni iuris et facti remedio impetrati sive impetrandi que nobis contra predicta competere posset Et ne istud futuris temporibus devenire possit in dubium presenti scripture sigillum meum apposui Actum in Pascha anno Dni mcclixdate