Charter Document - 02900461

Charter Document - 02900461


Charter Number: 02900461
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1305
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod nos Galfridus Dei gracia abbas Glaston et eiusdem loci conventus dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Willelmo filio Johannis Pasturel illud principale mesuagium quod fuit predicti Johannis patris sui in Glaston una cum viginti una acris et di terre arabilis in campis Glaston de quibus xij acre iacent apud Wexhulle et ij acre apud la Ryelond[] et ij acre apud Chuppyngcroft et ij acre apud Bremedham et ij acre apud Stonyacre et j acra et di apud Chalwelle habend et tenend eidem Willelmo et heredibus suis de corpore suo legittime procreatis predictum messuagium cum predicta terra de nobis et successoribus nostris libere quiete iure hereditario in perpetuum reddendo inde per annum nobis et successoribus nostris j rosam ad festum Nativitatis Beati Johannis Baptiste pro omni servicio salvo servicio regali quantum pertinet ad tantam terram et salvis nobis et successoribus nostris sectis curiarum nostrarum Glaston sicut alii liberi eiusdem ville nobis faciunt Concessimus eciam eidem Willelmo pro nobis et successoribus nostris L s sterlingorum annue pensionis percipiendos quolibet anno tota vita sua ad scaccarium nostrum Glaston ad ij anni terminos scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis incipiendo ad festum Sancti Michaelis anno regni regis Edwardi xxxiij et quod habeat de nobis et successoribus nostris quolibet anno tota vita sua j robam de secta armigerorum nostrorum et j robam competentem vel ij marcas pro uxore sua et quod habeat annuatim tota vita sua xx racionabiles plaustratos alneti ad focum suum in mora nostra de Hertimor per liberacionem ballivorum nostrorum percipiendos inter festum Sancti Michaelis et festum Omnium Sanctorum et quod idem Willelmus tota vita sua habeat poturam in abbathia nostra in esculentis et potulentis et calciaturam et sustentacionem unius equi et unius garcionis cum ad nos declinare voluerit sicut unus de armigeris nostris Concessimus eciam pro nobis et successoribus nostris quod idem Willelmus habeat et teneat de nobis et successoribus nostris tota vita Murielle matris sue omnes terras et tenementa que fuerunt Roberti de la Lavandrie una cum dote quam Benevenna relicta dicti Roberti tenet de predictis terris in Glaston cum acciderit salvo nobis principali mesuagio cum gardino necnon et liberacione bladi ad predictam terram pertinente de granario nostro Glaston sicut predictus Robertus de la Lavandrie percipere consuevit reddendo nobis et successoribus nostris tota vita ipsius Murielle matris sue j rosam ad festum Nativitatis Beati Johannis Baptiste ut predictum est Et si contingat quod predictus Willelmus obierit sine herede ex se legittime procreato tunc predicta tenementa cum pertinenciis suis ad nos et successores nostros integre revertantur quiete de aliis heredibus ipsius Willelmi in perpetuum Et similiter obligamus nos et successores nostros ad acquietandum et indempnem conservandum predictum Willelmum versus Thomam Glade de lx lib in quibus idem Willelmus obligavit se teneri prefato Thome coram custodibus sigilli domini regis de statutis mercatorum apud Bristoll[] assignatis et tenore presencium teneri fatemur In cuius rei testimonium huic scripto bipertito sigilla nostra alternatim sunt appensa Hiis testibus Willelmo de Estret[] Willelmo Hardyng[] Ada Hardyng[] Nicholao le Archer[] Ada le Ferour Ricardo Person Ada Page johanne Mon et aliis Dat Glaston die Mercurii proxima post festum Sancti Alphegi episcopi et martiris anno Domini mcccv

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Sciant presentes et futuri quod nos Galfridus Dei gracia abbas Glaston et eiusdem loci conventus dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Willelmo filio Johannis Pasturel illud principale mesuagium quod fuit predicti Johannis patris sui in Glaston una cum viginti una acris et dinumeral terre arabilis in campis Glaston de quibus xijnumeral acre iacent apud Wexhulle et ijnumeral acre apud la Ryelond[] et ijnumeral acre apud Chuppyngcroft et ijnumeral acre apud Bremedham et ijnumeral acre apud Stonyacre et jnumeral acra et di apud Chalwelle habend et tenend eidem Willelmo et heredibus suis de corpore suo legittime procreatis predictum messuagium cum predicta terra de nobis et successoribus nostris libere quiete iure hereditario in perpetuum reddendo inde per annum nobis et successoribus nostris jnumeral rosam ad festum Nativitatis Beati Johannis Baptiste pro omni servicio salvo servicio regali quantum pertinet ad tantam terram et salvis nobis et successoribus nostris sectis curiarum nostrarum Glaston sicut alii liberi eiusdem ville nobis faciunt Concessimus eciam eidem Willelmo pro nobis et successoribus nostris Lnumeral s sterlingorum annue pensionis percipiendos quolibet anno tota vita sua ad scaccarium nostrum Glaston ad ijnumeral anni terminos scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis incipiendo ad festum Sancti Michaelis anno regni regis Edwardi xxxiijnumeral et quod habeat de nobis et successoribus nostris quolibet anno tota vita sua jnumeral robam de secta armigerorum nostrorum et jnumeral robam competentem vel ijnumeral marcas pro uxore sua et quod habeat annuatim tota vita sua xxnumeral racionabiles plaustratos alneti ad focum suum in mora nostra de Hertimor per liberacionem ballivorum nostrorum percipiendos inter festum Sancti Michaelis et festum Omnium Sanctorum et quod idem Willelmus tota vita sua habeat poturam in abbathia nostra in esculentis et potulentis et calciaturam et sustentacionem unius equi et unius garcionis cum ad nos declinare voluerit sicut unus de armigeris nostris Concessimus eciam pro nobis et successoribus nostris quod idem Willelmus habeat et teneat de nobis et successoribus nostris tota vita Murielle matris sue omnes terras et tenementa que fuerunt Roberti de la Lavandrie una cum dote quam Benevenna relicta dicti Roberti tenet de predictis terris in Glaston cum acciderit salvo nobis principali mesuagio cum gardino necnon et liberacione bladi ad predictam terram pertinente de granario nostro Glaston sicut predictus Robertus de la Lavandrie percipere consuevit reddendo nobis et successoribus nostris tota vita ipsius Murielle matris sue jnumeral rosam ad festum Nativitatis Beati Johannis Baptiste ut predictum est Et si contingat quod predictus Willelmus obierit sine herede ex se legittime procreato tunc predicta tenementa cum pertinenciis suis ad nos et successores nostros integre revertantur quiete de aliis heredibus ipsius Willelmi in perpetuum Et similiter obligamus nos et successores nostros ad acquietandum et indempnem conservandum predictum Willelmum versus Thomam Glade de lxnumeral lib in quibus idem Willelmus obligavit se teneri prefato Thome coram custodibus sigilli domini regis de statutis mercatorum apud Bristoll[] assignatis et tenore presencium teneri fatemur In cuius rei testimonium huic scripto bipertito sigilla nostra alternatim sunt appensa Hiis testibus Willelmo de Estret[] Willelmo Hardyng[] Ada Hardyng[] Nicholao le Archer[] Ada le Ferour Ricardo Person Ada Page johanne Mon et aliis Dat Glaston die Mercurii proxima post festum Sancti Alphegi episcopi et martiris anno Domini mcccvdate