Charter Document - 02890858

Charter Document - 02890858


Charter Number: 02890858
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno Regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo Justiciis tunc aput Notingham itinerantibus die sancti Dionisii convenit inter abbatem et conventum de Rufford[] ex una parte et dominum Gaufridum Tregor ex altera videlicet quod dicti abbas et conventus possint colere et seminare omnia assarta sua in Cogtrehaye Snape Wilkinesfelde culta et seminata usque ad terminum prenominatum ita quod dicti Gaufridus et heredes et homines sui habeant in predictis locis communam pasture post vesturam asportatam Dictus vero Gaufridus et heredes sui similiter possint colere et seminare assarta sua de Estwde et frussuras in mora culta et seminata usque ad terminum prenominatum in quibus locis dicti abbas et conventus habebunt communam pasture post vesturam asportatam Licebit etiam dictis abbati et conventui assartare colere et seminare boscum suum de Breele quando voluerint et licebit dictis Gaufrido et heredibus suis assartare colere et seminare boscum suum de Estwde quando voluerint ita quod uterque eorum hinc inde habeat communam pasture in predictis locis post vesturam asportatam Et dum bosci predicti assartati non fuerint utrique eorum habebunt communam pasture utrobique in predictis boscis tam in herbagio quam glande Dictus vero Gaufridus et heredes sui habebunt communam pasture in bosco de Brunne ad averia sua propria et hominum suorum tam in herbagio quam glande Similiter abbas et conventus habebunt communam pasture per totum feudum dicti Gaufridi de Bildesthorp tam in herbagio quam glande Ad hec neutri parti licebit deinceps assartare colere vel seminare in aliquo loco ubi communam debent habere preter quam quod concessum est sine consensu et licentia partis utriusque Dictus autem Gaufridus et heredes sui et homines sui habebunt liberum ingressum et aysiamentum aque de Yddis usque ad filum aque sicut assisa militum eis dedit coram Justiciis et tradidit coram ballivo domini Regis Preterea illa particula terre que jacet ex aquilonari parte juxta Grimeldic et particula terre que jacet inter Palinergrave et Grimeldic ex orientali parte de Yddis quas dictus Gaufridus clamavit versus abbatem et conventum per breve domini Regis remanebunt dictis abbati et conventui solute et quiete inperpetuum Concessum est etiam ex utraque parte quod pratum dicti Gaufridi de Estwde sit communis pastura utrique parte quolibet tercio anno et aliis annis sit liberum a communa quando Layridiges seminant In huius rei testimonium partes huic scripto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Ricardo de Sutton[] Thoma de Belewe Radulfo Selvain Henrico Toke militibus Magistro Willelmo persona de Byldesthorp Roberto de Belewe Johanne de Osmundthorp et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno Regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo Justiciisname tunc aput Notingham itinerantibus die sancti Dionisii convenit inter abbatemname et conventum de Ruffordname[] ex una parte et dominum Gaufridum Tregorname ex altera videlicet quod dicti abbasname et conventusname possint colere et seminare omnia assarta sua in Cogtrehaye Snape Wilkinesfelde culta et seminata usque ad terminum prenominatum ita quod dicti Gaufridusname et heredes et homines sui habeant in predictis locis communam pasture post vesturam asportatam Dictus vero Gaufridusname et heredes sui similiter possint colere et seminare assarta sua de Estwde et frussuras in mora culta et seminata usque ad terminum prenominatum in quibus locis dicti abbasname et conventusname habebunt communam pasture post vesturam asportatam Licebit etiam dictis abbatiname et conventuiname assartare colere et seminare boscum suum de Breele quando voluerint et licebit dictis Gaufridoname et heredibus suis assartare colere et seminare boscum suum de Estwde quando voluerint ita quod uterque eorum hinc inde habeat communam pasture in predictis locis post vesturam asportatam Et dum bosci predicti assartati non fuerint utrique eorum habebunt communam pasture utrobique in predictis boscis tam in herbagio quam glande Dictus vero Gaufridusname et heredes sui habebunt communam pasture in bosco de Brunne ad averia sua propria et hominum suorum tam in herbagio quam glande Similiter abbasname et conventusname habebunt communam pasture per totum feudum dicti Gaufridiname de Bildesthorp tam in herbagio quam glande Ad hec neutri parti licebit deinceps assartare colere vel seminare in aliquo loco ubi communam debent habere preter quam quod concessum est sine consensu et licentia partis utriusque Dictus autem Gaufridusname et heredes sui et homines sui habebunt liberum ingressum et aysiamentum aque de Yddis usque ad filum aque sicut assisa militum eis dedit coram Justiciisname et tradidit coram ballivo domini Regisname Preterea illa particula terre que jacet ex aquilonari parte juxta Grimeldic et particula terre que jacet inter Palinergrave et Grimeldic ex orientali parte de Yddis quas dictus Gaufridusname clamavit versus abbatemname et conventumname per breve domini Regisname remanebunt dictis abbatiname et conventuiname solute et quiete inperpetuum Concessum est etiam ex utraque parte quod pratum dicti Gaufridiname de Estwde sit communis pastura utrique parte quolibet tercio anno et aliis annis sit liberum a communa quando Layridiges seminant In huius rei testimonium partes huic scripto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Ricardo de Suttonname[] Thoma de Belewename Radulfo Selvain Henrico Toke militibus Magistro Willelmo persona de Byldesthorpname Roberto de Belewename Johanne de Osmundthorpname et aliis