Charter Document - 02890857
Charter Number: | 02890857 |
---|---|
Cartulary Title: | Rufford Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Notingh[] die mercurii proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo coram Willelmo de Ebor[] Willelmo de Insula Radulfo de Norwic[] Roberto de Run et Willelmo de Heryz Justiciis Itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Cristianam Shakel petentem et Simonem abbatem de Rughford tenentem de medietate trium bovetarum terre cum pertinentiis in Eykringe unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Cristiana remisit et quietamclamavit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Rughford totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quietaclamancia fine et concordia idem abbas concessit quod ipse et successores sui dabunt singulis annis predicte Cristiane tota vita sua dimidiam summam frumenti et sex denarios ad festum sancti Martini et dimidiam summam siliginis et sex denarios ad Pentecosten et unam tunicam de albo panno ad Natale Domini scilicet unam tunicam novam de tribus ulnis et de latitudine panni monachorum Notingh[]
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Notingh[] die mercurii proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo coram Willelmo de Eborname[] Willelmo de Insulaname Radulfo de Norwicname[] Roberto de Runname et Willelmo de Heryz Justiciisname Itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Cristianam Shakelname petentem et Simonem abbatem de Rughfordname tenentem de medietate trium bovetarum terre cum pertinentiis in Eykringe unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Cristiananame remisit et quietamclamavit de se et heredibus suis eidem abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de Rughfordname totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quietaclamancia fine et concordia idem abbasname concessit quod ipse et successores sui dabunt singulis annis predicte Cristiane tota vita sua dimidiam summam frumenti et sex denarios ad festum sancti Martini et dimidiam summam siliginis et sex denarios ad Pentecosten et unam tunicam de albo panno ad Natale Domini scilicet unam tunicam novam de tribus ulnis et de latitudine panni monachorum Notinghname[]