Charter Document - 02880795
Charter Number: | 02880795 |
---|---|
Cartulary Title: | Rufford Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno gratie MCCXLII pridie Idus Maii facta est hec convencio inter Gaufridum abbatem et conventum de Rufford ex una parte et Willelmum de Sutton et Matildam uxorem ipsius ex altera super contencionem que vertebatur inter eos de communi bosco de Eykeryng [] scilicet quod dicti abbas et conventus concesserunt et quiete clamaverunt pro se et successoribus suis dictis Willelmo de Sutton et Matilde et heredibus suis totum assartum quod dictus Willelmus de Sutton fecit ex occidentali parte bosci qui vocatur communis boscus et abuttat super assartum ex parte australi quod Radulfus de Hereforth dedit Rodlando de Sutton patri dicti Willelmi de Sutton per fossata et metas de consensu partium ibidem factas salva tamen eisdem monachis communi pastura post blada et fena asportata Pro hac vero concessione et quieta clamacione dictus Willelmus de Sutton et Matilda uxor eius concesserunt et quiete clamaverunt pro se et heredibus suis dictis abbati et conventui de Rufford quandam porcionem terre ex parte australi illius culture que vocatur Brakenestort cum bosco in ea stante per fossata et metas de consensu partium ibidem factas salva tamen communia pasture dicto Willelmo Sutton et Matilde et heredibus suis post blada et fena asportata Totus autem boscus qui est inter predictum assartum dicti Willelmi de Sutton et terram predictorum monachorum cum terra in qua stat cum tota longitudine sua et latitudine versus orientem et austrum usque ad divisas de Wynkeburne erit communis ad omnes usus tam abbati et conventui de Rufford quam dicto Willelmo de Sutton et Matilde et heredibus suis Et utraque pars habebit forestarium proprium ita quod neutra pars aliquid ibi capiet sine consensu et visu alterius partis ita scilicet quod si una pars acceperit unam arborem vel duas aut plures altera pars acceperit tantum dem sine contradictione et impedimento partis relique Et ad hanc conventionem firmiter et inviolabiter tenend partes alternatim sigilla sua huic scripto apposuerunt Hiis testibus
Markups
Names Markup:
Anno gratie MCCXLII pridie Idus Maiidate facta est hec convencio inter Gaufridum abbatemname et conventum de Ruffordname ex una parte et Willelmum de Suttonname et Matildam uxoremname ipsius ex altera super contencionem que vertebatur inter eos de communi bosco de Eykeryng [] scilicet quod dicti abbasname et conventusname concesserunt et quiete clamaverunt pro se et successoribus suis dictis Willelmo de Suttonname et Matildename et heredibus suis totum assartum quod dictus Willelmus de Suttonname fecit ex occidentali parte bosci qui vocatur communis boscus et abuttat super assartum ex parte australi quod Radulfus de Hereforthname dedit Rodlando de Sutton patri dicti Willelmi de Suttonname per fossata et metas de consensu partium ibidem factas salva tamen eisdem monachisname communi pastura post blada et fena asportata Pro hac vero concessione et quieta clamacione dictus Willelmus de Suttonname et Matilda uxorname eius concesserunt et quiete clamaverunt pro se et heredibus suis dictis abbatiname et conventui de Ruffordname quandam porcionem terre ex parte australi illius culture que vocatur Brakenestort cum bosco in ea stante per fossata et metas de consensu partium ibidem factas salva tamen communia pasture dicto Willelmo Suttonname et Matildename et heredibus suis post blada et fena asportata Totus autem boscus qui est inter predictum assartum dicti Willelmi de Sutton et terram predictorum monachorumname cum terra in qua stat cum tota longitudine sua et latitudine versus orientem et austrum usque ad divisas de Wynkeburne erit communis ad omnes usus tam abbatiname et conventui de Ruffordname quam dicto Willelmo de Suttonname et Matildename et heredibus suis Et utraque pars habebit forestarium proprium ita quod neutra pars aliquid ibi capiet sine consensu et visu alterius partis ita scilicet quod si una pars acceperit unam arborem vel duas aut plures altera pars acceperit tantum dem sine contradictione et impedimento partis relique Et ad hanc conventionem firmiter et inviolabiter tenend partes alternatim sigilla sua huic scripto apposuerunt Hiis testibus