Charter Document - 02880794

Charter Document - 02880794


Charter Number: 02880794
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1302
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta ad festum sancti Michaelis Archangeli anno regni Regis Edwardi tricesimo inter abbatem et conventum de Rufford[] ex parte una et fratrem Willelmum de Tothale priorem et fratres Hospitalis sancti Johannis Jerusalem in Anglia ex parte altera de averiis ipsius abbatis captis et detentis in communa pasture ipsius abbatis in Manneshaghe ut dicitur et unde placitum fuit inter eosdem in curia Domini Regis apud Ebor[] videlicet quod prior et fratres predicti Hospitalis pro se et successoribus suis concesserunt et recognoverunt dictis abbati et conventui et eorum successoribus in perpetuum communam pasture cum omnibus pertinentiis suis per totum annum esse pertinentem ad novam grangiam suam de Eykeringe cum omnibus averiis et animalibus ad dictam novam grangiam pertinentibus tam tempore glandis quam alii temporibus videlicet usque ad Briggegatecros extendendo ad Hatherthime ex parte australi et ad Northerhagnok ex parte boriali per viam que ducit ad Mapelbek Et predicti abbas et conventus concesserunt et recognoverunt pro se et successoribus suis quod predicti prior et fratres dicte domus Hospitalis et eorum successores ac eorum homines de Winkeburne in perpetuum habeant communam pasture cum omnibus pertinentiis in villa de Eykeringe per totum annum pertinentem ad manerium de Winkeburn[] cum omnibus averiis et animalibus ad dictum manerium pertinentibus tam tempore glandis quam aliis temporibus videlicet usque ad scalare ecclesie de Eykeringe extendendo usque ad Spennygcros ex parte australi per viam que ducit apud Suwell et usque ad Knesalebek ex parte boriali In cuius rei testimonium huic scripto indentato sigilla utriusque capituli alternatim sunt appensa Hiis testibus Domino Johanne Burdoun Domino Willelmo de Colewik Domino Johanne de Annesleye Domino Johanne de Lyseaux militibus Nicholao de Widmerpol[] Johanne de Kyruesale Johanne Le Botiler de Hokerton[] et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est conventio facta ad festum sancti Michaelis Archangeli anno regni Regis Edwardi tricesimo inter abbatemname et conventum de Ruffordname[] ex parte una et fratrem Willelmum de Tothale prioremname et fratres Hospitalis sancti Johannis Jerusalem in Anglianame ex parte altera de averiis ipsius abbatisname captis et detentis in communa pasture ipsius abbatisname in Manneshaghe ut dicitur et unde placitum fuit inter eosdem in curia Domini Regis apud Ebor[] videlicet quod priorname et fratres predicti Hospitalisname pro se et successoribus suis concesserunt et recognoverunt dictis abbatiname et conventuiname et eorum successoribus in perpetuum communam pasture cum omnibus pertinentiis suis per totum annum esse pertinentem ad novam grangiam suam de Eykeringe cum omnibus averiis et animalibus ad dictam novam grangiam pertinentibus tam tempore glandis quam alii temporibus videlicet usque ad Briggegatecros extendendo ad Hatherthime ex parte australi et ad Northerhagnok ex parte boriali per viam que ducit ad Mapelbek Et predicti abbasname et conventusname concesserunt et recognoverunt pro se et successoribus suis quod predicti priorname et fratres dicte domus Hospitalisname et eorum successores ac eorum homines de Winkeburne in perpetuum habeant communam pasture cum omnibus pertinentiis in villa de Eykeringe per totum annum pertinentem ad manerium de Winkeburn[] cum omnibus averiis et animalibus ad dictum manerium pertinentibus tam tempore glandis quam aliis temporibus videlicet usque ad scalare ecclesie de Eykeringe extendendo usque ad Spennygcros ex parte australi per viam que ducit apud Suwell et usque ad Knesalebek ex parte boriali In cuius rei testimonium huic scripto indentato sigilla utriusque capituli alternatim sunt appensa Hiis testibus Domino Johanne Burdounname Domino Willelmo de Colewikname Domino Johanne de Annesleyename Domino Johanne de Lyseaux militibusname Nicholao de Widmerpolname[] Johanne de Kyruesalename Johanne Le Botiler de Hokertonname[] et aliis