Charter Document - 02880496
Charter Number: | 02880496 |
---|---|
Cartulary Title: | Rufford Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Lease |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno gratie MCCL in Ascensione Domini facta est hec conventio inter abbatem et conventum Rufford ex una parte et Willelmum filium Willelmi de Besthorpe et Mariam uxorem eius ex altera videlicet quod predicti Willelmus et Maria dimiserunt et concesserunt dictis abbati et conventui et eorum successoribus totam terciam partem terre predicti Willelmi in territorio de Besthorpe quam predictus Willelmus assignaverat dicte Marie nomine dotis in tofto et crofto et edificiis pratis pascuis et omnibus aliis aisiamentis infra villam et extra sine aliquo retenemento tenend et habend dictis abbati et conventui libere quiete et pacifice et eorum successoribus in perpetuum Pro hac autem concessione predictus abbas et conventus concesserunt predicte Marie cotidie unum panem conventualem et unum panem puerorum et unum panem famulorum et ad potum tria quarteria averie et unum quarterium ordei per annum scilicet duo quarteria averie ad festum sancti Michaelis et unum quarterium averie et unum quarterium ordei ad Pascha quamdiu vixerit tantum Et preterea predictus abbas et conventus concesserunt predicte Marie toftum quod habuerunt de Stephano de Besthorpe libere quiete et toftum Henrici Plesense et dimidium toftum ex australi parte predicti tofti tenend et habend omnia predicta libere quiete tantum in vita sua reddendo pro predictis toftis et edificiis annuatim predictis abbati et conventui sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servicio Et sciendum quod dictus Willelmus et Maria uxor eius edificiis in dictis toftis sitis sustentabunt in tam bono statu quo ea ceperunt Et sciendum quod nec predictus Willelmus nec Maria uxor eius dare nec vendere nec invadiare poterunt tofta predicta neque panem neque bladum alicui nisi predictis abbati et conventui nec aliquo alio modo alienare Preterea sciendum quod predictus Willelmus et Maria uxor eius et heredes sui totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis predictis abbati et conventui contra omnes homines imperpetuum warantizabunt Post obitum autem dicte Marie predicta tofta cum pertinentiis dictis abbati et conventui sine aliqua contradictione alicuius revertentur Dicti vero abbas et conventus predicta tofta predicte Marie quamdiu vixerit contra omnes homines warantizabimus In huius rei testimonium partes alternatim huius scripto in modo cirographi confecto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Hugone de Kalnetu Ricardo de Kente Johanne de Kalnetu Roberto Fabro de Besthorp Henrico Plesense Roberto filio Ricardi de Kirketu et aliis
Markups
Names Markup:
Anno gratie MCCL in Ascensione Dominidate facta est hec conventio inter abbatemname et conventum Ruffordname ex una parte et Willelmum filium Willelmi de Besthorpename et Mariam uxoremname eius ex altera videlicet quod predicti Willelmusname et Marianame dimiserunt et concesserunt dictis abbatiname et conventuiname et eorum successoribus totam terciam partem terre predicti Willelminame in territorio de Besthorpe quam predictus Willelmusname assignaverat dicte Mariename nomine dotis in tofto et crofto et edificiis pratis pascuis et omnibus aliis aisiamentis infra villam et extra sine aliquo retenemento tenend et habend dictis abbatiname et conventuiname libere quiete et pacifice et eorum successoribus in perpetuum Pro hac autem concessione predictus abbasname et conventusname concesserunt predicte Mariename cotidie unum panem conventualem et unum panem puerorum et unum panem famulorum et ad potum tria quarteria averie et unum quarterium ordei per annum scilicet duo quarteria averie ad festum sancti Michaelis et unum quarterium averie et unum quarterium ordei ad Pascha quamdiu vixerit tantum Et preterea predictus abbasname et conventusname concesserunt predicte Mariename toftum quod habuerunt de Stephano de Besthorpename libere quiete et toftum Henrici Plesensename et dimidium toftum ex australi parte predicti tofti tenend et habend omnia predicta libere quiete tantum in vita sua reddendo pro predictis toftis et edificiis annuatim predictis abbatiname et conventuiname sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servicio Et sciendum quod dictus Willelmusname et Maria uxorname eius edificiis in dictis toftis sitis sustentabunt in tam bono statu quo ea ceperunt Et sciendum quod nec predictus Willelmusname nec Maria uxorname eius dare nec vendere nec invadiare poterunt tofta predicta neque panem neque bladum alicui nisi predictis abbatiname et conventuiname nec aliquo alio modo alienare Preterea sciendum quod predictus Willelmusname et Maria uxorname eius et heredes sui totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis predictis abbatiname et conventuiname contra omnes homines imperpetuum warantizabunt Post obitum autem dicte Mariename predicta tofta cum pertinentiis dictis abbatiname et conventuiname sine aliqua contradictione alicuius revertentur Dicti vero abbasname et conventusname predicta tofta predicte Mariename quamdiu vixerit contra omnes homines warantizabimus In huius rei testimonium partes alternatim huius scripto in modo cirographi confecto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Hugone de Kalnetuname Ricardo de Kentename Johanne de Kalnetuname Roberto Fabro de Besthorpname Henrico Plesensename Roberto filio Ricardi de Kirketuname et aliis