Charter Document - 02880307
| Charter Number: | 02880307 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Rufford Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1211 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in xv dies anno regni Regis Johannis xiij coram ipso domino Rege Simone de Pateshull Jacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemer Roberto de Aumar Rogero Huscarl Justiciis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem Rufford querentem et Henricum Hose deforciantem de sexaginta acris terre cum pertinenciis in Egrum unde contencio fuit inter eos utrum scilicet ille sexaginta acre terre sint infra metas nominatas in carta quam idem abbas habet de Willelmo Tysun avunculo ipsius Henrici necne et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis tam in bosco quam in plano esse jus predicti abbatis et ecclesie sancte Marie de Rufford ut illam que est infra metas nominatas in carta predicti Willelmi per quam ipse terram illam dedit monachis de Rufford et quam idem abbas in curia prefata protulit et quam idem Henricus recognovit et warantizavit in hec verba [] Et pro hac recognicione et warantizacione et fine et concordia predictus abbas dedit eidem Henrico decem marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in xv dies anno regni Regis Johannis xiijdate coram ipso domino Regename Simone de Pateshullname Jacobo de Poternaname Henrico de Ponte Aldemername Roberto de Aumarname Rogero Huscarl Justiciisname et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem Ruffordname querentem et Henricum Hosename deforciantem de sexaginta acrisnumeral terre cum pertinenciis in Egrum unde contencio fuit inter eos utrum scilicet ille sexaginta acre terre sint infra metas nominatas in carta quam idem abbasname habet de Willelmo Tysun avunculo ipsius Henriciname necne et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricusname recognovit totam predictam terram cum pertinentiis tam in bosco quam in plano esse jus predicti abbatisname et ecclesie sancte Marie de Ruffordname ut illam que est infra metas nominatas in carta predicti Willelminame per quam ipse terram illam dedit monachis de Rufford et quam idem abbasname in curia prefata protulit et quam idem Henricusname recognovit et warantizavit in hec verba []embed Et pro hac recognicione et warantizacione et fine et concordia predictus abbas dedit eidem Henriconame decemnumeral marcas argenti
