Charter Document - 02870198

Charter Document - 02870198


Charter Number: 02870198
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Interdiction
Date: 1315
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [] dilecto in Christo filio domino Ricardo de Henney canonico ecclesie nostre Rypon salutem [] Quanto ad ecclesiam nostram Rypon ab annis plurimis sinceriori dileccione afficimur tanto ad ipsius honorem et commodum procurandum necnon ad abusiones et errores si qui in ea pullulaverint exstirpandos tenemur efficacius laborare Sane nuper ad audienciam nostram pervenit quod procuratores sex canonicorum dicte ecclesie nullo omnino canonico in ecclesia presente interdum omnes et interdum tres vel quatuor de ipsis scribunt et literas dirigunt sub nomine capituli hujusmodi literas sigillo communi capituli consignantes cum tamen ipsi non constituant capitulum nec sint de capitulo nec in eis jus capituli residere valeat quovis modo propter quod false censentur hujusmodi litere et ipsi ut falsarii literarum puniri possent juxta canonica instituta Nolentes igitur errores et abusiones hujusmodi in prefata ecclesia de cetero tolerare vobis in virtute obediencie et sub pena districcionis canonice firmiter injungendo mandamus quatinus receptis presentibus sex procuratores predictos coram vobis in capitulo convocatis ipsis vice et auctoritate nostra districcius inhibentes ne sub nomine dicti capituli literas aliquas nullo presente canonico de cetero faciant vel emittant nec sigillo communi capituli majori vel minori nisi presens fuerit aliquis canonicus qualescunque presumant literas consignare vel aliquid de predictis sigillis quomodolibet aperire sub pena excommunicacionis majoris quam in contrafacientes hujusmodi per vos canonica monicione premissa proferimus in hiis scriptis Inhibeatis insuper vice nostra omnibus et singulis procuratoribus antedictis ne quis eorum aut omnes insimul jurisdiccionem quamcunque spiritualem excercere presumat seu presumant nisi jurisdiccioni[s] hujusmodi capaces fuerint et eis a capitulo vel alio jurisdiccionem spiritualem habente hujusmodi jurisdiccio specialiter sic commissa nec in fructibus proventibus aut obvencionibus quibuscunque ad prefatas prebendas pertinentibus alienando vel distrahendo administracionem excerceant nisi ad hoc a suis dominis specialem et expressam habuerint potestatem ne contrahentes cum ipsis generalem et liberam administracionem non habentibus contingat decipi vel eciam defraudari Quid autem feceritis in premissis et qualiter hoc nostrum mandatum fueritis executi nos citra instans festum Omnium Sanctorum reddatis per clausas literas cerciores harum seriem continentes Valete Dat apud Munketon prope Rypon xvij die Octobris pontificatus nostri anno decimo

Source (click image below to view full size)