Charter Document - 02870197

Charter Document - 02870197


Charter Number: 02870197
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1315
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [] dilecto filio officiali nostro Eboracensis salutem [] Quia ad instantem requisitionem nobilis viri Thome comitis Lancastrie et quorundam aliorum procerum et magnatum de concilio et consensu [] decani ecclesie nostre Eboracensis pro defensione regni et ecclesie Anglicane ac presertim istarum partium borealium contra Scotos [quibus quod dolenter referimus nisi ipsorum inimicorum persecutioni et malicie citius obvietur homicidiorum incendiorum et depredationum ac alia inevitabilia pericula evidenter cernimus imminere] intendimus die Lune proxima post festum Ascensionis Domini in ecclesia parochiali de Donecastre cum clero nostre dioeceseos ac dicto comite Lancastrire ceterisque nobilibus et magnatibus istarum partium pro defensione predicta habere consilium et tractatum ut saltem Divino adjutorio mediante dictorum inimicorum nequitie modis et viis nobis possibilibus obvietur donec dominus noster rex Anglie et regni proceres ac magnates manus ad hec apposuerint adjutrices vobis mandamus firmiter injungentes quatenus citetis seu citari faciatis omnes abbates et priores abbates proprios non habentes tam exemptos quam non exemptos necnon archidiaconos et capitula nostra Beverlaci Suwell et Rypon ac Honedon totumque clerum nostre dioeceseos quod iidem abbates et priores personaliter ac archidiaconi per se vel per vicarios suos singula vero capitula per unum ac clerus per duos procuratores idoneos sufficientem potestatem habentes dictis die et loco coram nobis compareant super premissis nobiscum et cum dictis magnatibus et proceribus tractaturi ac salubre consilium impensuri et efficaciter impleturi ea que de communi consilio pro dicta defensione favente Domino fuerint ordinanda qualiter autem hoc nostrum mandatum fueritis executi nobis citra dictum diem constare faciatis per vestras patentes literas harum seriem continentes Valete Data apud Scroby Id Aprilis pontificatus nostri anno decimo

Source (click image below to view full size)