Charter Document - 02870196

Charter Document - 02870196


Charter Number: 02870196
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1315
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [] dilectis filiis capitulo ecclesie nostre Rypon salutem graciam et benediccionem Quoniam ut intelleximus Hugo de Tesedale cui jurisdiccionem spiritualem ad vos in dicta ecclesie pertinentem quantum ad vos pertinet excercendam conjugatus existit et per consequens spiritualis jurisdiccionis non est capax vobis mandamus in virtute obediencie firmiter injungentes quatinus commissionem hujusmodi sibi factam sine dilacione qualibet revocetis aliam personam ideoneam et jurisdiccionis ecclesiastice capacem loco ipsius debite subrogantes Nos enim quicquid dictus Hugo de jurisdiccione spirituali ad vos pertinente vice vestra presumpserit excercere ex nunc in irritum revocamus ac nullum cassum et irritum esse pronunciamus justicia exigente Valete Dat apud Munketon prope Rypon xxiij die Octobris pontificatus nostri anno decimo

Source (click image below to view full size)