Charter Document - 02870195

Charter Document - 02870195


Charter Number: 02870195
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1315
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [] dilectis filiis capitulo ecclesie nostre Ripon salutem graciam et benediccionem Dudum visitacionis nostre officium apud dictam ecclesiam excercentes comperimus quod de sex canonicis in dicta ecclesia singulas prebendas obtinentibus nullus ad presens residet in eadem nec a magno tempore residere curavit occasionem forsitan assumentes ex eo quod ex residencia hujusmodi non senciunt emolumentum aliquod evenire cum de bonis ejusdem ecclesie non sit porcio pro residentibus ordinata propter quod cultus divinus diminuitur in eadem ad cujus augmentacionem tantus canonicorum et prebendarum numerus ibidem primitus extitit ordinatus nulle per eosdem canonicos fiunt elemosine hospitalitas non tenetur et propter eorum continuam absenciam jura et libertates ejusdem ecclesie paulatim depereunt et possessiones alique subtrahuntur Super quibus nos volentes ex sollicitudinis nobis incumbentis officio pastoralis remedium apponere oportunum cum majori et saniori parte canonicorum ejusdem ecclesie in prefata visitacione nostra presencium colloquium habuimus et tractatum qui ut pro canonicis residenciam in dicta ecclesia facere volentibus de bonis seu proventibus ad omnes et singulos dictos sex canonicos communiter pertinentibus porcionem congruam deputemus ac eciam ordinemus quantum in eis fuit unanimiter consenserunt nostre in hac parte ordinacioni ex deliberato consilio se totaliter submittentes Quocirca vobis mandamus firmiter injungentes quatenus citetis peremptorie dominum Thomam de Sabaudia prebendarium de Nunewyk et magistrum Johannem de Euerdon prebendarium de Gyuendale in ecclesia memorata quod per se vel per procuratores legitimos et sufficienter instructos compareant coram nobis decimo die mensis Decembris ubicunque tunc fuerimus in nostra dioecesj pro termino peremptorio proposituri et ostensuri si quid habeant canonicum quare pro residentibus de bonis dictorum sex canonicorum ordinacionem hujusmodi facere minime debeamus facturi ulterius et recepturi quod justicia suadebit copiam hujus citacionis procuratoribus eorundem Thome et Johannis si quos ibidem dimiserint liberantes alioquin eam in dicta ecclesia super majus altare facta hujusmodi citacione et proclamacione publica in multorum presencia dimittentes de diebus vero recepcionis presencium et citacionis facte ac qualiter hoc nostrum mandatum fueritis executi nobis citra dictum diem constare faciatis distincte per vestras patentee literas harum seriem continentes Valete Dat apud Munketon prope Ripon viij die mensis Octobris anno gracie MCCCXV et pontificatus nostri decimo

Source (click image below to view full size)