Charter Document - 02870191

Charter Document - 02870191


Charter Number: 02870191
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1315
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [] dilecto filio domino Ricardo de Henney canonico ecclesie nostre Rypon salutem graciam et benediccionem Nuper vobis et Willelmo de Malghum ballivo nostro Rjpon in nostra presencia constitutis et audito facto de catallis cujusdam qui infra libertatem nostram Rjpon homicidium dicitur commisisse et ad dictam libertatem tanquam reus dicti criminis confugisse quia ballivus noster catalla predicta senescallo capituli nostri Rjpon sub certa forma licet in juris nostri prejudicium liberavit vobis meminimus injunxisse quod dictum senescallum capituli Rjpon legitime moneretis ut catalla predicta ballivo nostro omni dilacione ac cavillacione postposita liberaret ita ut in nostra possessione et custodia remanerent donec in curia nostra discussum fuerit utrum catalla predicta ad nos vel ad alium debeant pertinere Quia vero sicut accepimus vel per vestri vel dicti senescalli defectum nostre monicioni nondum est paritum in hac parte vobis mandamus in virtute obediencie et sub pena districcionis canonice firmiter injungentes quatinus senescallum capituli nostri Rjpon predicti canonice ac peremptorie moneatis ut infra triduum a tempore monicionis hujusmodi sibi facte catalla predicta integraliter ballivo nostro restituere non omittat sub pena excommunicacionis majoris quam si id facere contempserit in personam ejus hujusmodi canonica monicione premissa incontinenti post lapsum dicti tridui per vos auctoritate nostra proferri volumus et in scriptis ipsumque sic excommunicatum publice nunciari et ab omnibus Christi fidelibus evitari donec in forma juris mereatur absolucionis beneficium obtinere Quid autem super hiis feceritis et quid dictus fecerit senescallus nobis citra octavas instantis Pasche rescribatis distincte et aperte per vestras clausas literas harum seriem continentes Valete Dat apud Cawod ij Id Marcii pontificatus nostri anno decimo

Source (click image below to view full size)