Charter Document - 02870189

Charter Document - 02870189


Charter Number: 02870189
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Collation
Date: 1314
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus permissione Divina Eboracensis archiepiscopus Anglie primas dilecto filio [] magistro Willelmo de Swajneby diacono salutem in omnium Salvatore Perpetuam cantariam quam in capella nostra nova infra manerium nostrum Rjpon constructa de consensu nostri capituli Eboracensis et concessione regia pariter accedente in honore Sancti Wilfridi confessoris duximus ordinandam tibi conferimus intuitu caritatis Ita videlicet quod in dicta capella celebres omni die postquam fueris in sacerdotali ordine constitutus videlicet diebus feriatis pro animabus Walteri Gjffard quondam Eboracensis archiepiscopi Clementis de Grenefeld et Edythre uxoris ejusdem preterquam diebus Sabbati quibus celebres de Beata Virgine et diebus Dominicis et aliis sollempnibus et festivis celebres de die habita tamen in singulis missis illis de animabus predictis memoria speciali Custodiam insuper domuum et clausi manerii nostri predicti tibi tenore presencium duximus committendam In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat apud Beverlacum in festo Sancti Martini in hyeme Anno gracie MCCC quartodecimo et pontificatus nostri nono

Source (click image below to view full size)