Charter Document - 02870181
Charter Number: | 02870181 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1313 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus permissione Divina Eboracensis archiepiscopus Anglie primas dilectis filiis capitulo nostro Rypon salutem graciam et benediccionem Quia intendimus per Dei graciam die Lune proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis videlicet xvij die mensis Septembris jam instantis in capitulo vestro Rypon ad recreacionem animarum vestrarum personaliter interesse ac visitacionis officium apud vos paternis affectibus excercere et insuper aliqua ad Dei honorem et ipsius Ecclesie utilitatem deliberacione nobiscum et cum consilio nostro habita ordinare vobis tenore presencium injungimus et mandamus quatinus omnes et singuli dicto die coram nobis ibidem exhibere curetis presenciam personalem nostra salubria monita correcciones et injuncta cum debita et devota reverencia suscepturi ex quibus fructus proveniat placidus qui vobis proficiat sicut pie cupimus ad salutem Ad quem diem nunc absentes confratres vestros ut ibidem personaliter intersint juxta morem solitum convocatis nos super hoc certificante ad diem per vestras patentes literas que harum seriem representent Valete Dat apud Scroby xviij Kaln Septembr Anno gracie MCCC tercio decimo Et pontificatus nostri octavo