Charter Document - 02870176

Charter Document - 02870176


Charter Number: 02870176
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1312
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [] dilecto filio officiali archidiaconi Rychemund salutem [] Facta nuper inquisicione in ecclesia nostra Rypon per clericos nostros familiares auctoritatem nostram ad hoc habentes super certis articulis super quibus nonnullos nostros parochianos clamosa insinuacione intelleximus graviter diffamatos inter cetera est compertum quod dominus Willelmus Pistor de Rypon capellanus qui ante ipsam inquisicionem factam de villa Rypon recessit et in archidiaconatu Rychemond apud Aykesgarth ut dicitur moram trahit fuit inventor principalis cujusdam ludi pestiferi et a jure reprobati qui in vulgari dicitur Dyngethryftes qui eciam se magistrum et abbatem illius ordinis fecerat nominari et pro tali se gessit et quam plurimos tam clericos quam laicos apud Rypon illo ludo noxio et dampnoso quam plures informando ad enormia secum traxit in animarum suarum periculum clerique opprobrium et scandalum manifestum quodque idem Willelmus diffamatus sit cum Clemencia filia Johannis dicti Preestes de Rypon de qua prolem dicitur suscitasse Non valentes itaque tam gravia pertransire conniventibus oculis incorrecta hec vobis duximus denuncianda ut de premissis prefatum Willelmum capellanum si infra dictum archidiaconatum Rychemond inventus fuerit infra tres menses a recepcione presencium debite corrigatis et eundem convictum vel confessum canonice puniatis ne si negligentes in hac parte fueritis vel remissi manus nostras ad hec extendere nos oporteat juxta juris exigenciam corrigendam certificantes nos super hiis que feceritis in hac parte circa festum Purificacionis Beate Marie Virginia per vestras clausas literas que harum seriem representent Valete Dat apud Muskam xvj kalendas Novembris pontificatus nostri septimo

Source (click image below to view full size)