Charter Document - 02870169

Charter Document - 02870169


Charter Number: 02870169
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1312
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [] dilectis filiis vicariis capellanis et ceteris ministris ecclesie nostre Ripon salutem graciam et benediccionem Ad audienciam nostram fama deferente pervenit quod quidam vestrum fame sue prodigi et proprii persecutores honoris spectaculis publicis ludibriis et coreis immo tetrica albis ludis inter laicos frequencius se immiscent nonnulli eciam sunt noctivagi effractores domuum et sollicitatores improbi mulierum aliasque committunt insolencias ex quibus non modicum ecclesiastice honestati detrahitur et scandalum in populo generatur Nos igitur talia sub dissimulacione transire sana consciencia non valentes dilectos et familiares clericos nostros magistros Nicholaum de Exon et Ricardum de Cestr juris canonici professores ad ecclesiam nostram Ripon duximus destinandos ad inquirendum super hujusmodi insolenciis et excessibus cum ea qua poterunt diligencia veritatem ut si qua correccione digna comperta fuerint ipsa Deum habentes pre oculis debite corrigere valeamus Quocirca vobis et vestrum singulis in virtute obediencie et sub pena districcionis canonice firmiter injungimus et mandamus quatinus predictis clericis nostris in premissis et ea contingentibus humiliter pareatis Valete Dat apud Munketon juxta Ripon xvij kal Octobr Anno gracie MCCC duodecimo et pontificatus nostri septimo

Source (click image below to view full size)