Charter Document - 02870168
Charter Number: | 02870168 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Commission |
Date: | 1312 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus [] dilectis filiis vicariis capellanis [] ministris ecclesie nostre Ripon salutem graciam et benediccionem Ad audienciam nostram fama deferente pervenit quod quidam vestrum fame sue prodigi et proprii persecutores honoris spectaculis publicis ludibriis et coreis immo theatri calibus ludis inter laicos frequencius se immiscent nonnulli eciam sunt noctivagi effractores domuum et sollicitatores improbi mulierum aliasque committunt insolencias ex quibus non modicum ecclesiastice honestati detrahitur et scandalum in populo generatur Nos igitur talia sub dissimulacione transire sana consciencia non valentes dilectos et familiares clericos nostros magistros Nicholaum de Exon et Ricardum de Cestr juris canonici professores ad ecclesiam nostram Ripon duximus destinandos ad inquirendum super hujusmodi insolenciis et excessibus cum ea qua poterunt diligencia veritatem ut si qua correccione digna comperta fuerint ipsa Deum habentes per oculis debite corrigere valeamus Quocirca vobis et vestrum singulis in virtute obediencie et sub pena districcionis canonicos firmiter injungimus et mandamus quatinus predictis clericis nostris in premissis et ea contingentibus humiliter pareatis Valete Dat apud Munketon juxta Ripon xvij kal Octobr Anno gracie MCCC duodecimo et pontificatus nostri septimo